Epistolae et decreta 12.2.1
Sed post missae per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolae omne volumen volvimus: quo aliquando perlecto, ita totum litterarum comprehendistis textum, quasi nos Coelestio commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus assensum.
PL 20, 677Aだが、諸君の副助祭マルケリヌスを通じて送られた書簡の巻全体を、その後、我々は繰り広げた。それをようやく読み通してみると、諸君は書簡の全体の筋を、あたかも我々がカエレスティウスをすべての点で信用し、彼の言葉を吟味せず、言わば一語一語に同意を与えたかのように、まとめ上げている。
Epistolae et decreta 12.2.2
Numquam temere quae sunt diu tractanda sinuntur; nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari judicio.
PL 20, 677B長く検討すべきことは、軽率に進められることを許されない。最高の裁きによって論じられるべきことは、大きな熟慮なしに定めてはならない。
Epistolae et decreta 12.2.3
Idcirco noverit vestra fraternitas, nihil nos post illas quas superius vel litteras vestras accepimus immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum (Scil. sub Innocentio) fuerant, cum hoc nostris litteris vestrae indicavimus sanctitati, ut illa quae a vobis ad nos missa erat, obtestatio servaretur.
PL 20, 678Aそれゆえ、諸君の兄弟愛は知れ。我々は、先に述べた諸君の書簡を受け取って以後、何も変えず、すべてを、かつて(すなわちインノケンティウスのもとで)あった状態のままにしておいた。このことを、諸君から我々に送られた懇請が守られるように、我々は書簡で諸君の聖性に知らせた。
Epistolae et decreta 12.2.4
Subscripsi. Bene valete. Data XII kalend. April. (Ann. 418, Martii 21) , Honorio augusto XII consule. Accepta tertio kalendas Maias (April. 29) .
PL 20, 678A私は署名した。諸君、健やかであれ。四月の朔日の前の第12日に発した(418年3月21日)、ホノリウス・アウグストゥスが12度目に執政官の年に。五月の朔日の前の第3日に受領された(4月29日)。