ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola XV, Caput I 第15書簡 第I章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 681A · 5 sectiones

Epistolae et decreta 15.1.1

1

Vobis commissa negotia non latent. Vos ita ut nostra, immo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite; maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum, quae in pleniorem firmitatem huic Commonitorio inseruimus.

PL 20, 681A

諸君に委ねられた案件は、諸君に隠れていない。諸君は、我々のこととして——いや、そこに諸君において我々の臨在があるのだから——すべてを果たせ。とりわけ、諸君がこれを我々の委任としても、また我々がこの訓令に、より確かなものとするため挿入した規定の言葉としても、持てるのであれば。

Epistolae et decreta 15.1.2

2

Ita enim dixerunt, dilectissimi fratres, in concilio Nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent: « Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant.

PL 20, 681A

実に、いとも親愛なる兄弟たちよ、ニカイアの会議で〔引かれた規定はサルディカの会議のもの〕、司教の上訴について決める際に、彼らはこう言った。「さらに、もし司教が訴えられ、その地方の集まった司教たちが裁いて、その者を自分の位から退けたが、その者が上訴したと見え、ローマ教会のいとも福なる司教のもとに逃れ、聴取されることを望み、審理が改められることを正しいと考えたなら、その司教が、隣接する近い州にいる司教たちに、彼らが念入りにすべてを調べ、真理の信に従って決定するよう、書き送ることをよしとするように」。

Epistolae et decreta 15.1.3

3

Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi Romani quid velit et quid existimet.

PL 20, 681B

「だが、自分の訴えをもう一度聞いてもらうことを求める者が、その嘆願によってローマの司教を動かし、自分の側から司祭を遣わすなら、何を望み何を考えるかは、ローマの司教の権限のうちにある」。

Epistolae et decreta 15.1.4

4

Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio.

PL 20, 681B

「そして、現地で司教たちとともに裁くために、遣わした者の権威を持つ者たちを派遣すべきだと定めるなら、それは彼自身の裁量にある」。

Epistolae et decreta 15.1.5

5

Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit. » (Sardic. concil. c. 7) .

PL 20, 681B

「もし、司教たちで案件に決着をつけるのに十分だと考えるなら、自らの最も賢明な考えで判断したことを行うであろう」(Sardic. concil. c. 7)。