ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola XII, Caput I 第12書簡 第I章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 676A · 2 sectiones

Epistolae et decreta 12.1.1

1

Quamvis Patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque [ Supple, eadem sedes] servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: tantam enim huic Apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret (Matth. XVI, 19) ; par potestatis data conditio in eos, qui sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent: habet enim ipse, cum omnium Ecclesiarum, tum hujus maxime ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine suo periculo temere nullus incessat: cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cujus locum nos regere, ipsius quoque potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres charissimi, et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia; nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret; sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo (Scil. Coelestio) qui apud vos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus; et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit sedem; accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans.

PL 20, 676A

教父たちの伝承は使徒座にこれほどの権威を与え、その裁きについて誰も論議しようとせず、それを〔この座は〕規定と規則を通じて常に守ってきた(補うなら「その座が」)。また、なお自らの法によって進む教会の規律は、自らもそこから発したペトロの名に、負うべき崇敬を払っている。実に、規定の古い伝えは、すべての者の判断を通じ、我々の神キリストその人の約束にも基づいて、この使徒にこれほどの力があることを望んだ。縛られたものを解き、解かれたものを縛る力である(マタイ16:19)。この権能の同等の条件は、彼の承認のもとでこの座の相続にふさわしくなった者たちにも与えられた。実に彼自身が、すべての教会について、またとりわけ自分が座していたこの教会について、配慮を持つ。彼は、特権のいかなるものも、判断のいかなる風によっても揺らぐことを許さない。その特権と判断に、自分の名の堅固で、いかなる動きにも鈍らされない土台を据えたのであり、自らの危険なしに軽率にこれを攻撃する者は誰もいない。それゆえ、ペトロがこれほどの権威の頭であり、続く先人たちすべての熱意がこれを固めたので、ローマの教会は人間の法によっても神の法によっても、あらゆる規律によっても堅固にされている。その座を我々が治め、その名の権能をも保っていることは、諸君に隠れていない。いとも親愛なる兄弟たちよ、諸君は知っているし、司教として知るべきである。それでも、我々には、誰も我々の判断を再検討できないほどの権威があったのに、我々は、自ら進んで我々の書簡で諸君の知るところに報告しなかったことは、何一つしなかった。これを諸君の兄弟愛に送ったのは、共に諮るためである。何をなすべきかを我々が知らなかったからではなく、教会の益に反して不興を買うことを何か行おうとしたからでもなく、諸君のもとで——諸君自身が書簡で言うとおり——訴えられていたあの者(すなわちカエレスティウス)について、諸君とともに協議することを望んだのである。その者は、自分は無実だと主張し、以前の上訴に基づく我々の裁きを避けることなく、我々の座に来た。自分を訴える者たちを自ら進んで呼び出すよう求め、噂によって自分に着せられたと彼が偽りと言う罪過を、断罪したのである。

Epistolae et decreta 12.1.2

2

Omnem ejus petitionem prioribus litteris, quas vobis misimus, putavimus ac novimus explicatam; satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum.

PL 20, 677A

彼のすべての請願は、我々が諸君に送った先の書簡で説明し尽くされたと、我々は考え、また知った。また、諸君がそれに対して返答した書簡によって、十分に答えられたと信じた。