Epistolae et decreta 14.0.1
Ex relatione fratris nostri Archidami presbyteri, qualiter suscepti sitis vel quid egeritis, cognovimus, vel qualiter illi suscepti sunt, qui contra canones adversum nos ad Comitatum, nescio qua audentes temeritate, ire voluerunt.
PL 20, 678A我々の兄弟である司祭アルキダムスの報告から、諸君がどのように迎えられ、何をしたかを我々は知った。また、規定に反して我々に逆らい、いかなる無謀に駆られてか私は知らないが、宮廷へ行こうとした者たちが、どのように迎えられたかも知った。
Epistolae et decreta 14.0.2
Ad quos haec, quae nunc misimus, olim scripta feceramus, eorum quas injuriose miserant respondentes epistolis (Sardicen. conc. c. 8, 9, 10) .
PL 20, 678A彼らに対して、今我々が送ったこれらのことを、我々はかつて書いておいた。彼らが無礼にも送った書簡に答えてのことである(Sardicen. conc. c. 8, 9, 10)。
Epistolae et decreta 14.0.3
Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est, in nostra ecclesia Romana, cum nostris compresbyteris commorari, has ad vos illis tradendas litteras destinavimus, in quibus decreto nostro sanximus, memoratos perturbatores omnium ab apostolicae nostrae sedis communione alienos fuisse, atque nostra subscriptione prolatam sententiam suscepisse.
PL 20, 678Aだが、被告たちが自分たちの教会、すなわち我々のローマ教会で、我々の同僚の司祭たちとともに留まることができなかったので、諸君に、彼らに引き渡されるべきこれらの書簡を送った。その中で我々は決定によって、先に挙げたすべてを乱す者たちが、我々の使徒座の交わりから遠ざけられていたこと、また我々の署名で出された判決を受けたことを、定めた。
Epistolae et decreta 14.0.4
Illos etiam, qui effrenato huic facto consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae charitatis est aestimare qualiter habeantur.
PL 20, 679Bまた、この無軌道な行いと企てに同意を貸そうとした者たちについても、彼らをどう扱うべきかを見極めるのは、諸君の愛のなすべきことである。
Epistolae et decreta 14.0.5
Quibus hoc objicere vos debetis, quod juxta canonum praecepta fortiter incurrere, et qualiter presbyteros non decebat, rebelles exstitere.
PL 20, 680A彼らに対して、諸君はこう突きつけなければならない。彼らは規定の教えに激しく逆らい〔juxta。ミーニュの脚注は、ある写本がこの語の上に contra(…に逆らって)と書き添えるとする〕、司祭にふさわしくない仕方で反抗する者となったのだと〔ミーニュの脚注は、incurrere は exstitere と同じく完了形で、incurrerunt(メルリヌスの本はそう刷る)にあたるとする。それに従って訳した〕。
Epistolae et decreta 14.0.6
Vos autem monemus in speculis esse debere, ne quo eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos scit sancta et apostolica Ecclesia.
PL 20, 680A一方、諸君には、見張りに立っていなければならないと我々は勧める。聖なる使徒的教会が破門されたと知る者たちの大胆さが、どこにも噴き出さないようにするためである。
Epistolae et decreta 14.0.7
De his vero, qui eorum se societati junxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliori tractabimus. ( Et alia manu: ) Data quinto nonas Octobris (Octob. 3, ann. 418) , Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.
PL 20, 680A彼らの仲間に加わった者たちについては、諸君が戻ったときに、より良い考えをもって、どうすべきか協議しよう。(別の手で:)十月のノーナエの前の第5日に発した(418年10月3日)、両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。