ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola III, Caput II 第3書簡 第II章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 654B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 3.2.1

1

Ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Praylii, qui in locum quondam sancti Joannis episcopus est ordinatus, accepimus, qui causae Pelagii enixius astipulator intervenit.

PL 20, 654B

見よ、エルサレムの司教プラユリウス――かつての聖ヨアンネスの後任として司教に叙階された者――の書簡を、我々は受け取った。彼は、ペラギウスの件に、熱心な賛助者として加わったのである。

Epistolae et decreta 3.2.2

2

Litteras quoque suas idem Pelagius purgationem continentes abundantissime misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur, quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit.

PL 20, 654B

同じペラギウスは、自分の潔白を述べる書簡も、きわめて豊かに送った。その書簡で彼は、自分の告白する信仰を――何に従い、何を断罪するかを――、いかなる虚飾もなく、あらゆる曲解の罠がやむように、重ねて述べた。

Epistolae et decreta 3.2.3

3

Harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria, et eodem sensu sententiisque formata, quae Coelestius ante protulerat, continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset!

PL 20, 655A

これらの朗読は公開で行われた。それらは、カエレスティウスが先に述べたものとすべて同等で、同じ意味と同じ見解で形づくられたものを含んでいた。いとも愛する兄弟たちよ、諸君のうちの誰かでも、その書簡の朗読に居合わせることができたなら!

Epistolae et decreta 3.2.4

4

Quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit! quae admiratio singulorum! Vix fletu quidam se et lacrymis temperabant, tales etiam absolutae fidei infamari potuisse.

PL 20, 655A

居合わせた聖なる人々の喜びは、どれほどであったか。一人ひとりの驚嘆は、どれほどであったか。ある者たちは、ほとんど涙と泣き声に自らを抑えかねた。これほど申し分のない信仰の者たちまでもが、中傷され得たのか、と。

Epistolae et decreta 3.2.5

5

Estne ullus locus, in quo Dei gratia vel adjutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeter eamdem vel mente concipere, nec ille illi supernae sententiae subjectus, quae de sancto Spiritu lata est, quod neque hic, neque in futuro venia vel remissione donetur.

PL 20, 655A

神の恩寵あるいは助けが省かれているような箇所が、どこかにあるだろうか。もし誰かが、その恩寵を除いてそれを心に思い描き得るなら、その者は、聖なる霊について下された天の判決――この世でも来世でも、赦しも免除も与えられない――に服することになる〔底本は nec ille illi supernae sententiae subjectus。ミーニュの脚注(コスタン)は、ille をヴァティカン写本から補ったとし、nec に代えて exstet(服する者として立て)と読みたいとする。それに従って訳した〕。