ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola I, Caput II 第1書簡 第II章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 643B · 6 sectiones

Epistolae et decreta 1.2.1

1

CAP. II. Jussimus autem praecipuam, sicuti semper habuit, metropolitanus episcopus Arelatensium civitatis in ordinandis sacerdotibus teneat auctoritatem. Viennensem, Narbonensem primam et Narbonensem secundam provincias ad pontificium suum revocet.

PL 20, 643B

第2章——また、我々は命じた。アルルの都市の首都司教である司教は、常にそうであったように、司教たちの叙階において際立った権威を保つこと。ウィエンヌ州、第一ナルボネンシス州、第二ナルボネンシス州を、自らの司教としての権限のもとに呼び戻すこと〔底本は「命じた」に続く ut を欠く〕。

Epistolae et decreta 1.2.2

2

Quisquis vero posthac contra apostolicae sedis statuta et praecepta majorum, omisso metropolitano episcopo, in provinciis supradictis quemquam ordinare praesumpserit, vel is qui ordinari se illicite siverit, uterque sacerdotio se carere cognoscat.

PL 20, 644A

今後、使徒座の規定と先人たちの定めに反して、首都司教を差し置き、上の諸州で誰かを叙階しようとあえてする者、あるいは不法に叙階されるのを許した者は、双方とも司教職を失うと知れ。

Epistolae et decreta 1.2.3

3

Quomodo enim potest auctoritatem summi pontificis obtinere, qui quae erant pontificis servare contempsit? CAP. III. Omnes sane admonemus, ut quique finibus territoriisque suis contenti sint: nam barbara et impia ista confusio est aliena praesumere.

PL 20, 644A

実に、司教〔pontifex〕としての務めに属することを守るのを軽んじた者が、どうして最高位の司教〔summus pontifex〕の権威を保ち得ようか。第3章——我々はすべての者に、各人が自らの境界と領域に満足しているよう勧告する。他人のものをあえて奪うことは、野蛮で不敬虔な混乱だからである。

Epistolae et decreta 1.2.4

4

De qua re ne ad nos querela ulterius redeat admonemus. Dedit enim exemplum Arelatensis ecclesia, quae sibi Citharistam et Gargarium paroecias in territorio suo sitas incorporari jure desiderat: ne de caetero ullus sacerdos in alterius sacerdotis praesumat injuriam.

PL 20, 644B

この件について、これ以上、訴えが我々のもとに戻ってこないよう、我々は勧告する。実際、アルルの教会が一つの例を示した。その教会は、自らの領域内にあるキタリスタとガルガリウスの教区〔いずれも地名〕が、正当に自分に併合されることを望んでいる。今後、いかなる司教も、他の司教に対する不正をあえてしないように。

Epistolae et decreta 1.2.5

5

Sane quoniam metropolitanae Arelatensium urbi vetus privilegium minime derogandum est, ad quam primum ex hac sede Trophimus summus antistes, ex cujus fonte totae Galliae fidei rivulos acceperunt, directus est; idcirco quascumque paroecias in quibuslibet territoriis, etiam extra provincias suas, ut antiquitus habuit, intemerata auctoritate possideat.

PL 20, 644B

さらに、アルルの首都の市に対する古い特権は、決して損なわれてはならない。この座から最初にそこへ、最高の監督者トロフィムスが遣わされ、その泉からガリア全土が信仰の流れを受けたからである。それゆえ、アルルは、いかなる領域にあるものであれ、自らの州の外であっても、古くから持っていたとおり、およそ教区を、損なわれぬ権威をもって所有すべきである。

Epistolae et decreta 1.2.6

6

Ad cujus notitiam, si quid illic negotiorum emerserit, referri censemus, nisi magnitudo causae etiam nostrum requirat examen. Data XI kalendas Apriles (Anno 417, Martii 22) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.

PL 20, 645A

そこで何か用件が持ち上がったなら、〔アルルの首都司教の〕知るところに報告されるべきだと、我々は判断する。ただし、事の重大さが我々の審理をも求める場合は別である。四月の朔日の前の第11日に発した(417年3月22日)、ホノリウス・アウグストゥスが11度目に、コンスタンティウスが2度目に、執政官の年に。