ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola IV, Caput I 第4書簡 第I章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 661B · 4 sectiones

Epistolae et decreta 4.1.1

1

Cum adversus statuta patrum venitur, non tantum illorum prudentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanxerunt, sed ipsi quodam modo fidei et catholicae disciplinae irrogatur injuria.

PL 20, 661B

教父たちの定めに背くことになれば、永く生き続けるべきものを定めた者たちの思慮と見解が損なわれるだけでなく、ある意味で信仰そのもの、公同の規律そのものに、不正が加えられる。

Epistolae et decreta 4.1.2

2

Quid enim tam sanctum atque venerabile est, quam penitus non exorbitare ab itinere majorum, quorum canonica statuta veluti quaedam fundamenta sunt ferendis fidei jacta ponderibus?

PL 20, 661B

実に、先人たちの道から根本的に外れないことほど、聖く尊ぶべきことが何かあろうか。その規定(カノン)は、信仰が担うべき重みのために据えられた、いわば土台なのである。

Epistolae et decreta 4.1.3

3

Sed nihil minus ab Urso et Tuentio, quorum unus assidua sedis hujus medicina curatus, ad emendati erroris pervenire non potuit sanitatem; alter vero ante aliquot annos objecta criminatione submotus, sicut civium scripta testantur vel ingesta [Forte, ut gesta] docuerunt, etiam ab eo ipso gradum summi sacerdotis accepit, a quo fuerat ante damnatus.

PL 20, 662A

しかし、それにもかかわらず、〔定めへの背きは〕ウルススとトゥエンティウスによってなされた。その一人は、この座の絶えざる治療を受けたが、改められた誤りの健全さに達することができなかった。もう一人は、数年前に告発を受けて退けられたが、市民たちの文書が証し、あるいは提出された文書(おそらく「議事録のとおりに」)が教えたとおり、かつて自分を断罪した当の人物から、司教の最高の位〔summus sacerdos〕を受けたのである。

Epistolae et decreta 4.1.4

4

Caecus error in utroque, ut quod est potissimum in omnibus, nec velit aliorum de Tuentio, nec suam de Urso tenere sententiam.

PL 20, 662A

両者に盲目の誤りがある。何よりも重大なことには、〔彼らは〕トゥエンティウスについての他の者たちの見解も、ウルススについての自分自身の見解も、保とうとしないのである〔velit は単数。両者を指すと取った〕。