テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput IX 第IX章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 555A · 7 sectiones

Adversus Valentinianos 9.1

1

Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique moerentibus.

PL 2, 555A

しかしこれもまた、位格をひいきする差別扱いである。あの量り尽くせぬ父についての認識を、すべての者のうちでただ独りヌースだけが享受し、喜び躍っているというのに、他の者たちは当然ながら嘆き悲しんでいるのだから。

Adversus Valentinianos 9.2

2

Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et tentaverat caeteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis pater: sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit: etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi.

PL 2, 555A

確かにヌースは、自分にできる限りにおいて、父がいかに大いなる、いかに把握され得ぬ者であるかを、自分が知るところを他の者たちにも分かち伝えようと望み、試みてもいた。しかし母シゲーが割って入った――彼女こそは、自分の異端者たちにさえ沈黙を明確に規定する当のシゲーである。もっとも、これも父の意向によってなされたことだと彼らは言う。すべての者が己への渇望に燃え立つことを、父が望んだからだ、と。

Adversus Valentinianos 9.3

3

Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, pene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon (viderit soloecismus).

PL 2, 555A

かくして彼らが己の内側で思い悩み、父を知りたいという声なき渇望に身を焦がしているうちに、ほとんど罪業が生じかけた。というのも、人間と教会が産み出したあの十二のアイオーンのうちで、生まれの最も新しいアイオーンは――文法違反の如何は問うまい。

Adversus Valentinianos 9.4

4

Sophia enim nomen est, incontinentia sui, sine conjugis Phileti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii, quod exorsum quidem fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata, in aliud membrum perniciem suam efflare.

PL 2, 555A

すなわちソフィアという名の者である。己を制しえぬままに、配偶者フィレートスとの交わりなしに、父を探し求めることへと突き進み、悪徳の一種を身に引き受ける。それは確かに、ヌースの周りにいたあの他の者たちのうちで始まっていたのだが、この者、すなわちソフィアへと流れ込んでいたのである。ちょうど身体のうちで別の場所に生じた悪しきものが、その害を他の肢体へと吹き出すのが常であるように。

Adversus Valentinianos 9.5

5

Sed enim sub praetexto dilectionis in patrem, aemulatio superabat in Nun solum de patre gaudentem.

PL 2, 556A

だが実のところ、父への愛という名目のもとに、ヌースひとりが父について喜んでいることへの張り合いの念が勝っていたのである。

Adversus Valentinianos 9.6

6

Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrarat, et vincitur difficultate, et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari, et in reliquam substantiam dissolvi, nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset, (quaedam et huic vis est, fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant, et Lytroten, et Carpisten.

PL 2, 556A

だが不可能なことを求めて挫折したソフィアは、困難に打ち負かされ、情動によって張り詰め、甘美さと労苦の力に呑み込まれることまで、あとわずかのところであった。そして残りの実体のうちへと溶け去ることも同様であり、もし幸いにもホロスに行き当たらなかったなら、滅び失せることでしか止むことはなかったであろう。(この者にもまた一つの力があり、基盤であり、あの宇宙の外側からの守り手である。)彼らはこの者を、十字架とも、リュトロテースとも、カルピステースとも呼ぶ。

Adversus Valentinianos 9.7

7

Ita Sophia periculo exempta, et tarde persuasa, declinata investigatione patris conquievit, et totam Enthymesin, id est, animationem cum Passione quae insuper acciderat, exposuit.

PL 2, 556A

かくしてソフィアは危機から救い出され、遅ればせながら説き伏せられて、父の探求を思いとどまり、静まった。そしてエンテュメーシス、すなわち思い(心の動き)の全体を、それに加わって生じた受苦とともに、外へと産み落とした。