テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 552B · 8 sectiones

Adversus Valentinianos 8.1

1

Ecce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloriam fruticasset.

PL 2, 552B

見よ、第二のテトラス――言葉と生命、人間と教会――は、父の栄光のために繁茂したのであった。

Adversus Valentinianos 8.2

2

Hinc numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde conjugaleis, per copulam utriusque naturae: Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt: illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreaverunt.

PL 2, 552B

ここから、両者とも数の多さにはしゃぎ立ち、自分自身のものから父に何かそうしたものを捧げようとして、他の産み子たちを沸き立たせる。すなわち両性の交わりによる配偶の産み子である。こちら側で言葉と生命は、十のアイオーンをともに産み出す。あちら側で人間と教会は、親たちと数を揃えつつ、さらに二つを産み出す。彼ら自身も二であって、かの十と合わせれば、自分たちが産み出したのと同じ数になるからである。

Adversus Valentinianos 8.3

3

Reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythos et Mixis: Ageratos et Henosis: Autophyes et Hedone: Acinetos et Syncrasis: Nonogenes et Macaria.

PL 2, 553A

さて、私が『十のアイオーン』と呼んだものの名を、今ここに挙げよう。ビュトスとミクシス、アゲラトスとヘノーシス、アウトフュエスとヘードネー、アキネートスとシュンクラシス、ノノゲネースとマカリア。

Adversus Valentinianos 8.4

4

Contra, duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis: Patricos et Elpis: Metricos et Agape: Ainus et Synesis: Ecclesiasticus et Macariotes: Theletus et Sophia. Cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo.

PL 2, 553A

一方、十二のアイオーンは次のとおりである。パラクレートスとピスティス、パトリコスとエルピス、メトリコスとアガペー、アイノスとシュネシス、エクレシアスティコスとマカリオテース、テレートスとソフィア。ここで私は、これらの名がいったい何を求めているのかを、似通った実例によって示さずにはいられない。

Adversus Valentinianos 8.5

5

In scholis carthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor latinus, Phosphorus nomine: cum virum fortem peroraret: Venio, inquit, ad vos optimi cives, de praelio, cum victoria mea, cum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis.

PL 2, 553A

カルタゴの学校に、パスパロスという名の、この上なく凡庸なラテン語の修辞家がいた。彼が『勇者』という題目で演説していたとき、こう言ったものである。「私は諸君のもとへ参上した、この上なく優れた市民たちよ。戦いから、我が勝利とともに、諸君の幸運とともに、栄誉を加えられ、栄光に輝き、幸運に恵まれ、この上なく偉大な、凱旋の者として。」

Adversus Valentinianos 8.6

6

Et scholastici statim Familiae Phosphori: Φευ! Audisti Fortunatam, et Hedonem, et Acinetum, et Theletum, acclama: Familiae Ptolomaei Φευ: Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo.

PL 2, 554A

すると学生たちはただちに、「パスパロス一門に、フェウ!」(ああ、なんと見事な!)と唱和した。お前も、フォルトゥナタ、ヘードネー、アキネートス、テレートスの名を耳にしたであろう。声を上げよ――「プトレマイオス一門に、フェウ!」と。これぞ、かの秘められたプレーローマ、三十からなる神性の充満というものであろう。

Adversus Valentinianos 8.7

7

Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii, et octonarii, et duodenarii. Interim, in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum.

PL 2, 554A

さて、これらの数――四つ組、八つ組、十二組――にいかなる特権があるのか見てみよう。さしあたり、三十というところで、豊饒さはすっかり尽き果てる。アイオーンたちの力も権力も生殖の欲望も、去勢されてしまったのである。

Adversus Valentinianos 8.8

8

Quasi non et humerorum tanta adhuc coagula superessent, et nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et stercolae et syntrophi nominantur?

PL 2, 554A

あたかも、数の組み合わせがまだこれほど多く残っておらず、名の養成所にもほかの名は一つもない、とでもいうかのようである。ならばなぜ、五十や百までも産み出されないのか。なぜ『ステルコラエ』〔糞まみれ〕や『シュントロフォイ』〔乳兄弟〕とも名づけられないのか。