テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput XXIV 第XXIV章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 577B · 4 sectiones

Adversus Valentinianos 24.1

1

Cum talia de Deo vel de deis, qualia de homine figmenta! Molitus enim mundum demiurgus, ad hominem manus confert, et substantiam non ei capit, non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram quasi non etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis, superstite limo siccaverit, sed ex invisibili corpore materiae illius, scilicet philosophicae, de fluxili et fusili ejus: quod unde fuerit, haud queo aestimare, quia nusquam est.

PL 2, 577B

神について、あるいは神々についてすら、こしらえ物がこの通りなのだとすれば、人間についてはいったいどれほどのこしらえ物になることか。デーミウールゴスは世界を組み立てたのち、人間に手を下す。だがそこでは、彼のために実体を、我々が唯一知っているあの乾いた地からは取らない、と彼らは言う――まるで、たとえその地が後には乾いたものであれ、水が先に分けられたあの当時には、なお泥を残しながら乾かされていったのではないかのように。そうではなく、かの質料の――すなわち哲学者たちの言う質料の――見えざる本体から、その流動的で溶けやすい部分から取るのだという。それがどこから生じたのか、私には推し量りかねる。なぜなら、それはどこにも存在しないのだから。

Adversus Valentinianos 24.2

2

Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrymarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet, limus est.

PL 2, 578A

もし溶けやすく流動的であることが液体の性質であり、あらゆる液体がソフィアの涙から流れ出たのだとすれば、その帰結として我々は、泥がソフィアの鼻水と目やにから成ったのだと信じねばならなくなる。それらはいわば涙の澱であって、ちょうど水の澱が泥であるのと同じである。

Adversus Valentinianos 24.3

3

Figulat ita hominem demiurgus, et de afflatu suo animat: sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus: quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet; etsi non ex materia demiurgus: similitudo autem animalis; hoc enim et demiurgus.

PL 2, 578A

こうしてデーミウールゴスは人間を陶工のように形づくり、自らの息吹によって命を吹き込む。かくして人間は土的であると同時に魂的であり、像と似姿とに造られたものとなる。四重のものである。すなわち、土的なもの、つまり質料的なものが像とされる――もっともデーミウールゴス自身は質料から出たのではないのだが。そして似姿は魂的なものである。デーミウールゴス自身もそうだからである。

Adversus Valentinianos 24.4

4

Habes duos. Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.

PL 2, 578A

お前は二つを手にした。さしあたり彼らは、肉的な表面が後になって土的なものの上に織り重ねられたと言い、これこそが感覚に服する皮の衣であるとする。