テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput IV 第IV章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 546A · 7 sectiones

Adversus Valentinianos 4.1

1

Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur; et si forte mutantur, testatio est ipsa mutatio.

PL 2, 546A

私は言う、我々は彼らの由来もまたよく知っており、なぜ彼らをウァレンティヌス派と呼ぶのかも知っている——たとえ彼らがそう見えなくなっていようとも。彼らはその創始者から離れ去ったが、由来そのものが消し去られることは決してない。たとえ彼らが姿を変えたとしても、その変化自体が証しとなるのである。

Adversus Valentinianos 4.2

2

Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem: et cujusdam veteris opinionis semen nactus, Colarbaso viam deliniavit.

PL 2, 546B

ウァレンティヌスは司教職を望んでいた。才知においても弁舌においてもそれをなし得たからである。しかし、殉教という特権によってその地位を得た別の者があったことに憤り、真正の規範に立つ教会から離れ去った。首位を求めて奮い立った心が、報復への思い込みによって燃え上がるのが常であるように、彼は真理を攻め崩す方へと転じたのである。そしてある古い意見の種を手にして、コラルバソスのために道を敷いた。

Adversus Valentinianos 4.3

3

Eam postmodum Ptolomaeus instravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra Deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis, ut sensus, et adfectus et motus incluserat.

PL 2, 546B

その道をのちにプトレマイオスが敷き均し、アイオーンの名と数を、位格としての実体へと区分けした。ただしそれは神の外に定められたものであり、ウァレンティヌスがまさに神性の総体そのもののうちに——感覚、情動、運動として——包み込んでいたものであった。

Adversus Valentinianos 4.4

4

Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam, et Secundus, et magus Marcus. Multum circa imagines Legis Theotimus operatus est. Ita nusquam jam Valentinus; et tamen Valentiniani, qui per Valentinum.

PL 2, 546B

そこからさらに、ヘラクレオンもまたいくつかの脇道を引き出し、セクンドゥスも、魔術師マルクスもそうした。テオティモスは律法の模像をめぐって多くの労を費やした。かくしてウァレンティヌスはもはやどこにも見当たらない。それでもなお、彼らはウァレンティヌス派である——ウァレンティヌスを介して存在する者たちだからである。

Adversus Valentinianos 4.5

5

Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum ejus consolatur: Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae foeminae formam quotidie supparare solemne est.

PL 2, 547A

アンティオキアのアクシオニコスだけが今日に至るまで、ウァレンティヌスの規範を損なわず保つことで、その記憶を慰めている。それ以外の点では、この異端が自らを売り込むにあたって許されている自由は、牝狼〔娼婦〕が日ごと女の身なりを装い替えるのが常であるのと同じだけある。

Adversus Valentinianos 4.6

6

Quidni? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant. Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim appellant praesumptionem, et charisma ingenium; nec unitatem, sed diversitatem.

PL 2, 547A

当然ではないか。彼らはあの霊的な種を、各人のうちにそのように数え上げているのだから。何か新しいことを付け加えれば、彼らはその思い込みを直ちに『啓示』と呼び、その才知を『賜物』と呼ぶ。一体性ではなく、多様性こそが彼らのものである。

Adversus Valentinianos 4.7

7

Ideoque prospicimus, seposita illa solemni dissimulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis, etiam bona fide dicturos; Hoc ita non est; et, Hoc aliter accipio; et, Hoc non agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum.

PL 2, 547A

それゆえ我々は見て取っている——彼らのいつもの見せかけの取り繕いを脇へ置けば、大半の者がある種の論点をめぐって分かれており、誠実な気持ちからであっても、こう言うであろうことを。『これはそうではない』、『私はこれを別様に受け取る』、『私はこれを認めない』と。多様性によって規範の相貌は絶えず改められ、そこには無知のさまざまな色合いさえある。