Adversus Valentinianos 16.1
Convertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, quem jam pigebat rursus extra Pleroma proficisci, vicarium praefecit Paracletum.
PL 2, 569B彼女もまた、母がしたのと同じ仕方で、祈りへと向きを変える。だが、プレーローマの外へふたたび出て行くことをすでに厭うていたキリストは、パラクレートスを代理として任命した。
Adversus Valentinianos 16.2
Soterem (hic erit Jesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subjiciendis eis omnibus; uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus.
PL 2, 569B彼は、ソーテール――これはイエスのことである。父がすべてのアイオーンに対する至高の権力を彼に授け、それらすべてを彼に服させたのは、使徒の言葉どおり万物が彼のうちに創造されるためであった――を、同輩の天使たちの随行と儀仗を伴わせて彼女のもとに遣わす。十二の束桿さえ伴っていたと、お前は思うことだろう。
Adversus Valentinianos 16.3
Ibi demum adventu pompatico ejus concussa Achamoth, protinus velamentum sibi obduxit, ex officio primo venerationis et verecundiae: dehinc contemplatur eum, fructiferumque suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Κυριε! Χαιρε!
PL 2, 570Aそこでついに、その仰々しい行列を伴う到来に打たれたアカモートは、たちまち自らに覆いをかけた。畏敬と慎みの、まず果たすべき務めとしてである。それから彼女は彼を、そして実りをもたらす高座を見つめる。そこから汲み取った力によって彼女は彼に駆け寄り、「キュリエ(主よ)! カイレ(喜びたまえ)!」と言う。
Adversus Valentinianos 16.4
Hic opinor susceptam ille confirmat, atque conformat agnitione jam, et ab omnibus injuriis Passionis expumicat, non eadem negligentia in exterminium discretis, quae acciderat in casibus matris.
PL 2, 570Aここで思うに、彼は彼女を迎え入れて確固としたものにし、すでに知への到達によって形づくり、受苦のあらゆる傷から磨き清める。追放されるべきものを選り分けるにあたっては、母の身に起きたのと同じ不注意はなかった。
Adversus Valentinianos 16.5
Sedenim exercitata vitia, et usu viriosa confudit: atque ita massaliter solidata, defixit seorsum in materiae corporalem paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis, pessima; de conversione, passionalis.
PL 2, 570Aしかし彼は、鍛えられ、慣用によって力を帯びた悪徳どもを一つに混ぜ合わせ、かくして塊なして固めたそれを、質料という物体的な備えのうちに、切り離して据えた。非物体的な受苦から植え付けられていた性向と本性とを転換させ、それによってやがて物体どうしの張り合う対応物にまで至りうるようにしたのである。かくして実体の二重の境遇が定められた。すなわち、悪徳に由来する最悪のものと、転向に由来する受苦的なものとである。
Adversus Valentinianos 16.6
Haec erit materia quae nos commisit cum Hermogene, caeterisque qui Deum ex materia, non ex nihilo operatum cuncta, praesumunt.
PL 2, 570Bこれこそは、我々をヘルモゲネスや、神が無からではなく質料から万物を造ったと思い込む者たちと、争わせることになった質料である。