Adversus Valentinianos 20.1
Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum: repurgata confusione, et distincta diversitate duplicis substantiae illius, de strue animalium et materiarum.
PL 2, 574Aかくしてデーミウールゴスは、プレーローマの境界の外に置かれ、永遠の追放という不名誉な荒野のうちに、新たな属州を、すなわちこの世界を築いた。魂的なものと質料的なものとの堆積から、かの二重の実体の混沌を清め、その多様性を選り分けた上でのことである。
Adversus Valentinianos 20.2
Ex incorporalibus corpora aedificat, gravia, levia, sublimantia atque vergentia, coelestia atque terrena; tum ipsam coelorum semptemplicem scenam solio desuper suo finit; unde et sabbatum dictum, ab hebdomade sedis suae; et Ogdoas mater Achamoth, ab argumento Ogdoadis primogenitalis.
PL 2, 574A彼は非物体的なものから物体を築き上げる。重いもの、軽いもの、上へ向かうもの、下へ傾くもの、天的なもの、地的なものを。それから彼は、天という七重の舞台そのものを、その上に自らの座を置くことで区切りをつける。ここから、彼の座のヘブドマス(七の組)にちなんで安息日という名が生まれ、また母アカモートは、初生のオグドアスの筋書きにならって、オグドアスと呼ばれる。
Adversus Valentinianos 20.3
Coelos autem noeros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum: sicut et Paradisum, archangelum quartum, quoniam et hunc supra coelum tertium pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, diversatus illic inter nubeculas et arbusculas.
PL 2, 574B彼らは天を知性的なものと見なし、時にはそれらを天使とさえする。デーミウールゴス自身がそうであるのと同様である。楽園についても同様であって、第四の大天使とする。というのも、彼らはこれをも第三の天の上に据えており、アダムはその力から何かを受け取ったのだからである。かの小さな雲や小さな木々の間に、そこで滞在しながらのことである。
Adversus Valentinianos 20.4
Satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci, et in arbore pisces: sic et in coelestibus nuceta praesumpsit. Operatur Demiurgus ignorans, et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. Plane mater sciebat.
PL 2, 574Bプトレマイオスは、海に果実が生まれ木に魚がなるといった、子供じみたたわ言をよく覚えていたのだろう。それゆえ天上にまで木の実の林を思い込んだ。デーミウールゴスは知らぬままに働く。だからおそらく、木々は地の上にのみ植えられるべきだということを知らないのだ。母は確かに知っていた。
Adversus Valentinianos 20.5
Quidni suggerebat? quae et effectum suum ministrabat. Sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem, et deum, et regem, ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram.
PL 2, 575A当然ではないか。彼女は自らその働きの成果を供していたのだから。だが、あれほどの高みを子のために築き上げ、しかもウァレンティヌス派の才知が現れる以前から彼を父とも神とも王とも証しするあの業を通じてそうしておきながら、なぜ彼女は、それらのことが彼にも知られることを望まなかったのか、それは後で問うことにしよう。