テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput XXX 第XXX章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 585A · 6 sectiones

Adversus Valentinianos 30.1

1

Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant; martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione.

PL 2, 585A

それゆえ彼らは、行いを自分たちに必要なものとは考えず、規律のいかなる務めも守らない。殉教の必要性についても、思うがままの解釈ですり抜ける。

Adversus Valentinianos 30.2

2

Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus.

PL 2, 585A

この規範こそ、魂的な種にあらかじめ定められたものであって、身分の特権によっては持たない救いを、行いの後押しによって仕上げるためのものだというのである。

Adversus Valentinianos 30.3

3

Nobis enim inscriptura hujus seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Phileti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum.

PL 2, 585A

というのも、我々はこの種の系図の中で、不完全な実体を持つ者とされ、フィレートスの情愛によるとして、そして疑いなく流産の子とされているからである――彼らの母自身がそうであったように。

Adversus Valentinianos 30.4

4

Sed nobis quidem vae, si excesserimus in aliquo disciplinae jugum: si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque justitiae: si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi, apud tribunalia praesidum optaverimus.

PL 2, 585A

しかし我々には禍いがある――もし規律のくびきをどこかで踏み外すならば、もし聖性と正義の業において怠るならば、もし、この世の権力の下ではなく、総督の法廷でもなく、どことも知れぬ他所での告白を望むならば。

Adversus Valentinianos 30.5

5

Illi vero et de passivitate vitae, et diligentia delictorum, generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit.

PL 2, 585A

しかし彼らは、生活の放埓さについても、罪への熱心さについても、自分たちの高貴の生まれを言い立てるがよい――彼らのアカモートが自分の者どもにへつらいながら、彼女自身も罪を犯すことで前進したのだから。

Adversus Valentinianos 30.6

6

Nam et honorandorum conjugiorum supernorum gratia dicitur apud illos, meditandum atque celebrandum semper sacramentum, comiti, id est foeminae adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui diversatus in mundo non amaverit foeminam, nec se ei junxerit. Et quid facient spadones, quos videmus apud illos?

PL 2, 585B

実に彼らのもとでは、敬うべき天上の交わりのゆえに、伴侶すなわち女に寄り添うことによって、常に思いを凝らし執り行うべき秘義があると言われている。さもなくば、世に身を置きながら女を愛さず、女と結ばれなかった者は堕落した者であり、真理の正統な子ではないとされる。ところで、彼らのもとに我々が見る宦官たちは、いったい何をするというのか。