Adversus Valentinianos 19.1
Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod jam nec ab illa.
PL 2, 573Aしかし、名の固有性は、すべての名がそこから出てくる業の固有性に、見合ってすらいない。事を行った当の彼女こそが、これらすべての名で呼ばれるべきであったのに――もっとも、もはや事が行われたのは彼女によってですらないのだが。
Adversus Valentinianos 19.2
Cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus: ut ipsam quidem, imaginem patris invisibilis et incogniti daret; incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eumdem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent.
PL 2, 573A彼らは、アカモートがアイオーンたちに敬意を表して像をこしらえたと言いながら、これをまたソーテールという創始者の側へ捻じ曲げる。彼女を通して働いたのは彼なのだ、と言うのである。すなわち、彼は彼女自身を、見えざる知られざる父の像とし――むろん彼女は、デーミウールゴスにとって知られず見えぬ者なのだが――、同じそのデーミウールゴスを子なるヌースに型どり、デーミウールゴスの業である大天使たちが、残りのアイオーンたちを写し出す、というわけである。
Adversus Valentinianos 19.3
Cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum? Foeminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris? Imaginem Nus ignorantis patrem? et angelos famulos simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino pingere, et Ptolomaeum describere de Valentino.
PL 2, 573Bこれほど多くの像が、三つのものの像だと聞くとき、私は問う――お前は今、私があの倒錯しきった画家どもの像を笑うのを望まぬのか。女であるアカモートが、父の像だというのか。母を知らぬデーミウールゴスが、まして父の像だというのか。ヌースの像でありながら父を知らぬとは。従僕である天使たちが、主なる者どもの模像だというのか。これは驢馬からラバを描くようなもの、そしてウァレンティヌスからプトレマイオスを写し取るようなものである。