Adversus Valentinianos 18.1
Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fere enim paria et consubstantiva, in alterutrum valere societas naturae negavit.
PL 2, 572Aこの、すなわち三人の子を得たという権威によって事を行うに熟達した彼女は、それぞれの類を形づくることを決意した。しかし霊的なものには、彼女自身もまた霊的であったからこそ、それほどには手を届かせることができなかった。というのも、ほぼ対等で同実体的なものどうしの間では、本性の連帯が互いに働くことを認めなかったからである。
Adversus Valentinianos 18.2
Eo animo, unum ad animale convertit; prolatis Soteris disciplinis. Et primum (quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum, et legendum est et audiendum) Deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem, et Demiurgum, et regem universorum quae post illum.
PL 2, 572Aそこで彼女は、ソーテールの教えを引き出しつつ、その心づもりで、一つのもの、すなわち魂的なものへと向き直った。そしてまず(これは大いなる冒瀆の戦慄をもって語られ、読まれ、聞かれねばならないことだが)彼女は、我々のこの神、すなわち異端者たちを除く万人の父を、デーミウールゴスとして、また彼以後にあるすべてのものの王として、こしらえ上げる。
Adversus Valentinianos 18.3
Ab illo enim omnia, si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto nihil sentiens ejus, et velut sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur.
PL 2, 572A万物は彼から出ている――もっとも、実際に彼から出ているのだとすればの話であって、むしろアカモートその人から出ているのではないか。彼は彼女によって密かに、しかも彼女のことを何一つ感じ取らぬまま、あたかも外から人形を操る手つきによるかのように、あらゆる働きへと動かされていたのだから。
Adversus Valentinianos 18.4
Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate, nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus caeteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dexteram commendant, patrem nuncupent: materialium vero quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent: Regem autem communiter in universitatem.
PL 2, 573A実に彼らは、業における位格のこの曖昧さゆえに、彼にメトロパトル(母にして父)という名を混ぜ入れ、業の状態と位置とに応じて、それ以外の呼び名を区別した。すなわち、右に配する魂的な諸実体については父と呼び、左に割り当てる質料的な諸実体についてはデーミウールゴスと名づけ、宇宙全体に対しては共通に王と呼ぶのである。