Adversus Valentinianos 36.1
Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti, nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structum, sed mappa (quod aiunt) missa, semel octojugem istam ex Patre et Ennoea ejus exclusam. Ex ipso denique ejus motu nomina gerunt.
PL 2, 590Bこの煩わしさすべてを一挙に取り除いた者たちは、はるかにまさっている。彼らは、いかなるアイオーンも、次から次へと段階を踏み、ゲモニアエの階段(処刑者の屍を引きずり落とす石段)さながらに積み上げられて生まれることを望まず、むしろ(言うところの)合図の布が投げられるや、あの八頭立ての組を、父とそのエンノイアとから一挙に生み出されたものとした。そしてその名もまた、まさにその発出の動きそのものから得ているのである。
Adversus Valentinianos 36.2
Cum, inquiunt, cogitavit proferre, hoc Pater dictus est. Cum protulit, quia vera protulit, hic Veritas appellata est. Cum semetipsum voluit probari, hoc homo pronuntiatus est. Quos autem praecogitavit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.
PL 2, 591A彼らが言うには、〔父が〕産み出そうと思念したとき、彼は「父」と呼ばれた。産み出したとき、真なるものを産み出したがゆえに、これは「真理」と名づけられた。自分自身を示そうと欲したとき、これは「人間」と称された。だが、予め思い描いていた者たちを産み出したとき、そのとき「教会」と名づけられた。
Adversus Valentinianos 36.3
Sonuit homo sermonem, et hic est primogenitus filius: et sermoni accessit vita, et Ogdoas prima conclusa est. Sed hoc taedium non pusillum.
PL 2, 591A人間は言葉を発した。これが最初に生まれた子である。そして言葉に生命が加わり、第一のオグドアスが完成した。しかしこれもまた、ささやかならぬ煩わしさである。