Adversus Valentinianos 3.1
Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia.
PL 2, 545Aされば蛇は、できる限り身を隠すがよい。隠れ家の迂路のうちにその抜け目なさのすべてをよじらせるがよい。深く住まい、盲いた奥へと押し込められ、曲がりくねった道筋を通ってその連なりを解きほぐし、うねりながら進むがよい——一度に全身を現すことはせず、光を避けるあの獣として。
Adversus Valentinianos 3.2
Nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura Spiritus Sancti Orientem , Christi figuram.
PL 2, 545Aこれに対し我々の鳩の住まいは素朴であり、常に高く開けた場所、光へ向かう場所にある。聖なる霊の姿は東を愛する——これはキリストの姿である。
Adversus Valentinianos 3.3
Nihil veritas erubescit, nisi solummodo abscondi: quia nec pudebit illum aures ei dedere, eum Deum recognoscere, quem jam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit.
PL 2, 545A真理は何ものをも恥じない。ただ隠されることだけを恥じる。なぜなら、人は真理に耳を貸すことも、自然がすでに彼に委ねておいたその神を認めることも、恥じはしないからである——その神を彼は日々あらゆる業のうちに感じ取っているのだが、ただ一つ、これを唯一のものと思わず、数のうちに数え、他の神々のうちに崇めたという、その一点においてのみ、あまり知られていないのである。
Adversus Valentinianos 3.4
Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est.
PL 2, 545Bさもなくば、彼ら〔神々〕の群れから別の群れへと誘い込み、身近な主権から見知らぬものへと移し、明らかなものから隠されたものへと引き戻すことは、信仰をその戸口からして損なうことになる。
Adversus Valentinianos 3.5
Jam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres, et pectines solis?
PL 2, 545Bさて、この作り話のすべてに入信させられるとなれば、それはお前が幼い頃、寝苦しい夜に乳母から聞かされた話——ラミアの塔だの、太陽の櫛だの——と似たようなものではないか。
Adversus Valentinianos 3.6
Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates, dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas Apostoli spiritus, bis jam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit?
PL 2, 545Bしかし別の信仰の自覚から来た者が、アイオーンのかくも多くの名、かくも多くの婚姻、かくも多くの産み子、かくも多くの退去、かくも多くの成り行き、散らされ切り刻まれた神性の幸不幸を、いきなり目にしたなら、これこそが作り話であり際限なき系図であると、その場で言い切ることをためらうだろうか。使徒の霊は、すでにその当時、異端の種が二度にわたって芽吹きつつあるのを見て、これを断罪することを先取りしていたのである。
Adversus Valentinianos 3.7
Merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt, neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent, perdocent; utique astute, ut pudenda: caeterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos, omnia scimus.
PL 2, 545Bそれゆえ当然にも彼らは素朴な者ではなく、当然にもただ抜け目ない者にすぎない。このようなことを容易には持ち出さず、あからさまには弁護せず、教える相手のすべてに完全には教え尽くさない者たちである。恥ずべきことなのだから、当然、狡猾なやり口ではある。しかしもし立派なことであるなら、それは非情というものである。
Adversus Valentinianos 3.8
Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur: quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare, destruere est.
PL 2, 546Aかくして我々は、この会戦の第一の楔を武装させた。それは彼らの秘めた認識の全体をあばき出し、指し示すものであり、我々はこれを最初の勝利の吉兆として掲げる。かくも大きな代償をかけて隠されているものは、ただそれを示して見せるだけで、すでに破壊されたことになるからである。