テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput XXXIII 第XXXIII章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 589A · 3 sectiones

Adversus Valentinianos 33.1

1

Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam, etiam illa quae ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interjectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolomaei.

PL 2, 589A

実に、これほどの作り話の後に、いわば余興として、さらに次のことどもも持ち出そう。すなわち、話の順序を乱さず、挿入によって読者の集中を散らさぬようにと、私はこの箇所にまで持ち越すことを選んだのである――プトレマイオスの修正者たちによって、あれこれと異なる仕方で説かれている事柄を。

Adversus Valentinianos 33.2

2

Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex conjugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu.

PL 2, 589A

というのも、彼の学派から、師にまさる弟子たちが現れ、自分たちのビュトスに二重の交わりを仕立て上げたのである――思念と意志とを。というのも、思念ひとつだけでは十分ではなく、それだけでは何も産み出すことができなかったであろうが、二つからならばいとも容易く発出できたからである。

Adversus Valentinianos 33.3

3

Primum conjugium, Monogenem et Veritatem; ad imaginem quidem Cogitationis, foeminam Veritatem; ad imaginem Voluntatis, marem Monogenem. Voluntatis enim vis, uti quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.

PL 2, 589A

第一の交わりは、モノゲネースと真理である。思念の似姿としては女なる真理を、意志の似姿としては男なるモノゲネースを立てる。というのも、意志の力は、思念に対して働きを及ぼすものであるだけに、男の系図を得るのである。