Adversus Valentinianos 7.1
Primus omnium Ennius poeta romanus, Coenacula maxima coeli simpliciter pronuntiavit, de lati situs nomine, vel quia Jovem illic epulantem legerat apud Homerum.
PL 2, 550A何よりもまずローマの詩人エンニウスが、天の最も大いなる食堂の間をあっさりと言い表した。その広々とした位置の名にちなむものか、あるいはホメロスのもとでユピテルがそこで宴を催していたと読んだためであろう。
Adversus Valentinianos 7.2
Sed haeretici quantas supernitates supernitatum, et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cujusque suspenderint, extulerint, expanderint, mirum est.
PL 2, 550Aだが異端者たちが、おのおのの神の住まいのために、いかばかりの高みの高みを、いかばかりの至高の至高を吊り上げ、そびえ立たせ、押し広げてきたことか、驚くべきものがある。
Adversus Valentinianos 7.3
Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis, et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. Meritorium factus est mundus.
PL 2, 550B我々の創造者のためにさえ、あのエンニウス風の食堂の間が祠の形に配置され、あちらにもこちらにも桟敷が積み上げられ、異端の数だけの階段によって、それぞれの神へと割り当てられている。世界は貸間になったのである。
Adversus Valentinianos 7.4
Insulam Feliculam credas tanta tabulata coelorum; nescio ubi. Illic enim Valentinianorum Deus ad summas tegulas habitat.
PL 2, 550B天の階層のかくも多いことに、お前はそれをインスラ・フェリクラだと思うことだろう——どこにあるのやら知れたものではない。ウァレンティヌス派の神は、そこの、まさに屋根瓦のところに住んでいるのだから。
Adversus Valentinianos 7.5
Hunc substantialiter quidem AIWNA TELEION appellant, personaliter vero PROARCHN et THN ARCHN, etiam Bython; quod in sublimibus habitanti minime congruebat.
PL 2, 550Bこの者を、実体としては『アイオーナ・テレイオン』(完全なるアイオーン)と呼び、位格としては『プロアルケーン』(先の始原)や『テーン・アルケーン』(かの始原)、さらには『ビュトス』(深み、の意)とも呼ぶ。高みに住まう者には、この名はおよそふさわしくなかった。
Adversus Valentinianos 7.6
Innatum, immensum, infinitum, invisibilem, aeternumque definiunt: quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur.
PL 2, 551A彼らは彼を、生まれざる者、量り尽くせぬ者、無限なる者、見えざる者、永遠なる者と定義する——あたかも、そうあるべきだと我々が知るとおりに定義しさえすれば、直ちにその存在を証明したかのように。かくして、万物に先立って存在していたと言われることになる。
Adversus Valentinianos 7.7
Sed ut sit expostulo: nec aliud magis in hujusmodi denoto, quam quod post omnia inveniuntur, qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua.
PL 2, 551Aだが私は、彼が実際に存在することを要求する。そしてこの種のことにおいて私が何よりも指摘するのは、万物に先立って存在していたと言われる者たちが、実は万物の後に見出される、しかもその万物は彼ら自身のものですらない、ということである。
Adversus Valentinianos 7.8
Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo, placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem jussit Epicurus.
PL 2, 551Aされば、このビュトスは、無限に遡る永劫の昔から、この上なく深い静止のうちに、この上ない閑暇のうちに、穏やかな、いわば茫然自失した神性のうちにあるがよい——エピクロスが定めたとおりのものとして。
Adversus Valentinianos 7.9
Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte accedunt in illa commendatissima quiete, monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso.
PL 2, 551Aそれでいて、彼らはこの者をただ独りだけとしたいはずなのに、彼のうちに、彼とともにある第二の位格を彼に与える——エンノイアである。これをさらにカリス、シゲーとも呼ぶ。そしておそらく、彼らはあの至って称賛すべき静止のうちで、エンノイアがビュトスに、ついに自分自身から万物の始まりを産み出すよう勧める、という筋を付け加えるのである。
Adversus Valentinianos 7.10
Hoc vice seminis in Siges suae, veluti genitalibus vulvae locis, collocat. Suscipit illa statim, et praegnans efficitur, et parit utique silentio Sige, et quem parit Nus est, simillimum patri et parem per omnia.
PL 2, 551Bこれを彼は種のごとくに、おのれのシゲーのうちへ、いわば子宮の生殖の場所へと置く。彼女はただちにそれを受け取り、身ごもり、そして——シゲー〔沈黙〕であるだけに当然ながら——沈黙のうちに産む。そして彼女が産む者はヌースであり、父に最もよく似て、あらゆる点で対等である。
Adversus Valentinianos 7.11
Denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. Ita et ipse Pater dicitur, et initium omnium, et proprie Monogenes. Atquin non proprie, siquidem non solus agnoscitur.
PL 2, 551B実に、この者だけが、父のあの量り尽くせず把握され得ぬ大きさを受け止めるに足る。かくして彼自身もまた『父』と呼ばれ、『万物の始原』と呼ばれ、そして本来の意味で『モノゲネース』〔独り子〕と呼ばれる。しかるに、本来の意味ではそうではない。彼が独りだけの者として認められているわけではないからである。
Adversus Valentinianos 7.12
Nam cum illo processit et foemina, Veritas, Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur! Ergo Bythos et Sige, Nus et veritas, prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum.
PL 2, 552Aというのも、彼とともに一人の女性、『真理』もまた発出したからである。モノゲネースと言うが、先に生まれた者であるからには、プロトゲネース〔最初に生まれた者〕と呼ぶ方がどれほどふさわしかったことか。かくして、ビュトスとシゲー、ヌースと『真理』という、ウァレンティヌス派という党派の第一の四頭立てが擁護される。万物の母胎にして起源である。
Adversus Valentinianos 7.13
Namque ibidem Nus simul ac cepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. Et quale est, ut in Deo vita non fuerit!
PL 2, 552Aそこでヌースは、自らの発出の務めを受け取るやいなや、彼自身もまた、自分自身から『言葉』と『生命』とを発出させる。もしこれが以前は存在しなかったのだとすれば、当然ビュトスのうちにもなかったことになる。神のうちに生命がなかったとは、いったいどういうことか。
Adversus Valentinianos 7.14
Sed et haec soboles, ad initium universitatis, et formationem Pleromatis totius emissa, facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat.
PL 2, 552Aしかもこの子らもまた、宇宙の始まりとプレーローマ全体の形成のために発出され、実りをもたらし、『人間』と『教会』とを生み出す。
Adversus Valentinianos 7.15
Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex conjugationibus masculorum et foeminarum; cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum: fraterna connubia valentinianorum deorum: census omnis sanctitatis et majestatis haereticae: nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae foecunditatis.
PL 2, 552Aかくしてお前は、男女の対をなす結びつきから成る、オグドアスと二重のテトラスとを手にする。いわば原初のアイオーンたちの部屋部屋である。ウァレンティヌス派の神々の兄弟婚であり、異端の聖性と威厳のすべての系図であり、罪状の群れか神々の群れか知れぬが、ともあれ残りの豊穣の源であることは確かである。