テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput X 第X章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 557A · 8 sectiones

Adversus Valentinianos 10.1

1

Sed quidam exitum Sophiae, et restitutionem, aliter somniaverunt. Post irritos conatus et spei dejectionem, deformatam eam pallore credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.

PL 2, 557A

しかしある者たちは、ソフィアの結末と回復について、別様に夢想した。空しい試みと望みの挫折の後、彼女はおそらく青ざめ、やつれ、身なりを顧みぬことによって姿を損なった――あたかも、父を失ったのと劣らず、拒まれたことを嘆く者のように。

Adversus Valentinianos 10.2

2

Dehinc illo moerore ex semetipsa sola, nulla opera conjugii concepit, et procreat foeminam. Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere. Sed et vultures foeminas tantum aiunt: et tamen sine masculo mater.

PL 2, 557A

それから、その悲嘆によって、彼女は独り、自分だけから、配偶の働きなしに身ごもり、女を産み出す。お前はこれに驚くのか。雌鶏でさえ、自分だけで卵を産む力を割り当てられているではないか。ハゲワシもまた、雌ばかりだと言われていながら、それでも雄なしに母となるのである。

Adversus Valentinianos 10.3

3

Primo quidem contristari propter inconsummationem generatinis: metuere postremo ne finis quoque insisteret: haerere de ratione casus: curare de occultatione. Remedia nusquam.

PL 2, 557A

まず、産みの未完成ゆえに悲しみ、ついには終わりまでもが迫るのではないかと恐れ、この出来事の理由について途方に暮れ、隠すことに心を砕く。治療の手だてはどこにもない。

Adversus Valentinianos 10.4

4

Ubi enim jam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi, quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem, sed incassum enisa, et vires deserebant, in preces succidit.

PL 2, 557A

いったいどこに、恥知らずに生まれたものを産み捨てる型を借りるための悲劇や喜劇があるというのか。事態が悪しき中にある間、彼女は仰ぎ見て父へと向き直るが、空しく努めるばかりで、力は尽き果て、祈りへと崩れ落ちる。

Adversus Valentinianos 10.5

5

Tota etiam propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus quidni? caussa mali tanti. Nullus tamen Sophiae exitus vacuit, omnes aerumnae ejus operantur. Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit, ignorantia, pavor, moeror, substantiae fiunt.

PL 2, 557B

縁につながる者たち皆もまた彼女のために嘆願する。とりわけヌースが。当然ではないか――これほどの悪の原因なのだから。しかしソフィアの結末はいずれも無駄には終わらない。彼女の苦難はすべてが働きをなす。実に、その時の葛藤は質料の起源にまで及び、無知、恐怖、悲嘆が実体となるのである。

Adversus Valentinianos 10.6

6

Ibi demum pater aliquando motus, per Monogeneu Nun, quem supra diximus Horon, in haec promit in imagine sua foemina mare, quia de patris sexu ita variant. Adjiciunt autem, Horon, etiam Metagogea (id est circumductorem) vocari, et Horotheten.

PL 2, 558A

そこでついに、父はいつしか心を動かされ、先に述べた独り子ヌースを通して、この事のためにホロスを産み出す――自分自身の姿にかたどって、女性にして男性なる者として。父の性別については、彼らの言うところがこのように分かれているのである。さらに彼らは付け加える。ホロスはまた、メタゴーゲウス(すなわち導き回す者)とも、ホロテテースとも呼ばれる、と。

Adversus Valentinianos 10.7

7

Hujus praedicant opera, et repressam ab illicitis, et purgatam a malis, et deinceps confirmatam Sophiam, et conjugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse.

PL 2, 558A

この者の働きとして彼らが説くのは、不法な企てから抑えられ、悪しきものから清められ、その後は確固たるものとされ、配偶へと回復されたソフィアであり、彼女自身は確かにプレーローマの系図にとどまった、ということである。

Adversus Valentinianos 10.8

8

Euthymesin vero ejus et illam appendicem Passionem ab Horo relegatam et crucifixam, et extra eum factam, Malum, quod aiunt, foras: spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quemdam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil apprehendisset: ideoque fructum infirmum, et foeminam pronuntiatam.

PL 2, 558A

だが彼女のエンテュメーシスと、それに付随する受苦とは、ホロスによって追放され、磔にされ、その外に置かれた――彼らの言う『悪しきものを外へ』のとおりに。とはいえ、その霊的な実体は、アイオーンのある種の自然な衝動として、しかし形なく、姿を成さぬまま――何ものをも把握しえなかった限りにおいて――それゆえ弱い実りであり、女であると宣告されたのである。