テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput I 第I章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 538B · 8 sectiones

Adversus Valentinianos 1.1

1

Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis, et ad fabulas facile est, et disciplina non terretur, nihil magis curant, quam occultare, quod praedicant: si tamen praedicant, qui occultant.

PL 2, 538B

ウァレンティヌス派は、異端者たちのうちでも実に最も人数の多い徒党である。真理からの背教者が大半を占めるので、作り話に走るのはたやすく、規律にも怯まない。彼らが何よりも意を用いるのは、宣べ伝えていることを隠すことである。もっとも、隠す者たちがそもそも宣べ伝えていると言えるならばの話だが。

Adversus Valentinianos 1.2

2

Custodiae officium, conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio adseveratur. Nam et illa Eleusinia (haeresis et ipsa (c) atticae superstitionis) quod tacent, pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant.

PL 2, 539A

秘密を守る務めは良心の務めである。宗教であると言い張りながら、宣べ伝えられているのは混迷にすぎない。かのエレウシスの密儀にしても——これ自体アッティカ的迷信の一異端である——彼らが黙して語らぬのは恥ゆえである。だからこそ、まず入信の道のりを責め苦とするのである。

Adversus Valentinianos 1.3

3

Diutius initiant, quam consignant, cum et ante portas quinquennium instituunt; ut opinionem suspendio cognitionis aedificent: atque ita tantam majestatem exhibere videantur, quantam praestruxerunt cupiditatem.

PL 2, 540A

彼らは証印を押すよりもはるかに長く入信させる。門前ですら五年の期間を定めるほどである。かくして知ることを引き延ばすことで期待を築き上げ、あらかじめ煽り立てた欲求と等しいだけの威厳を示しているように見せかけるのである。

Adversus Valentinianos 1.4

4

Sequitur jam silentii officium; adtente custoditur quod tarde invenitur. Caeterum tota in adytis divinitas, tot siparia portarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur.

PL 2, 541A

続いて沈黙の務めが来る。遅ればせに見出されるものほど、注意深く守られるのである。しかし結局のところ、聖所の奥のあの神性のすべても、幾重もの扉の垂れ幕も、舌にかけられたあらゆる封印も、明かしてみれば男根の像にすぎない。

Adversus Valentinianos 1.5

5

Sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendens, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi simulacris excusat.

PL 2, 542A

だが、自然の尊ぶべき名を掲げる寓意的な仕立ては、強引な比喩を後ろ盾として冒瀆を覆い隠し、虚偽への非難を像でもって言い逃れさせる。

Adversus Valentinianos 1.6

6

Proinde quos nunc destinamus haereticos, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis, vanissima atque turpissima figmenta configurantes, facili caritati, ex divinae copiae occasione, quia de multis multa succedere est: Eleusinia Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate coelestia.

PL 2, 543A

かくして、我々がいま異端者として名指す者どもは、真の宗教の聖なる名と称号と論拠とをもって、この上なく空しく、この上なく恥ずべきこしらえ物を形作り、御しやすい情愛につけこみ、神的な豊かさを口実にして——多くのものからは多くのものが生まれ出るものだから——ウァレンティヌス派のエレウシスの密儀めいた客引きを仕立て上げた。大いなる沈黙でもって聖なるものとし、ただ黙してあることのみによって天上のものとするのである。

Adversus Valentinianos 1.7

7

Si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio, Altum est, aiunt. Si subtiliter tentes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. Si scire te subostendas, negant quidquid agnoscunt.

PL 2, 543A

もし率直な気持ちで尋ねれば、顔をこわばらせ、眉をつり上げて、『それは深遠なのだ』と彼らは言う。巧みに探りを入れれば、二枚舌の曖昧さで、我々と共通の信仰を言い立てる。お前が知っている素振りを見せれば、彼らは自分の認めていることを何であれ否定する。

Adversus Valentinianos 1.8

8

Si cominus, certes tuam simplicitatem sua caede dispergunt: Ne discipulis quidem propriis ante committunt, quam suos fecerint. Habent artificium, quo prius persuadeant quam edoceant. Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet.

PL 2, 543A

もし間近から挑めば、お前の素朴さを己が斬り捨てでもって蹴散らす。自分の弟子にすら、完全に自分の側にしてしまうまでは打ち明けない。彼らには、教える前にまず説き伏せる技巧がある。だが真理は教えることによって説き伏せるのであり、説き伏せることによって教えるのではない。