テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Valentinianos

Caput XXXI 第XXXI章

Tertullian · Adversus Valentinianos · PL 2, 586A · 4 sectiones

Adversus Valentinianos 31.1

1

Superest de consummatione, et dispensatione mercedis. Ubi totam messem Achamoth seminis sui presserit, dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum, et defarinatum, in conspersionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur, tunc consummatio urgebit.

PL 2, 586A

残るは完成と報いの分配についてである。アカモートが自分の種の収穫をすべて搾り終え、それから倉に集め始めるとき、あるいは臼へ運ばれ挽き砕かれた粉を、パン種を混ぜる甕に隠し、全体が発酵し尽くすまでそうしておくとき、そのとき完成が迫るのである。

Adversus Valentinianos 31.2

2

Igitur in primis ipsa Achamoth, de regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur, restituta Pleromati: et statim excipit compactitius ille Soter, sponsus scilicet: ambo conjugium novum.

PL 2, 586A

そこでまず、アカモート自身が中間の域から、第二の階から最上階へと移され、プレーローマに復帰させられる。すると直ちに、かの寄せ集めのソーテールが彼女を迎え入れる――すなわち花婿である。二人にして新たな交わりである。

Adversus Valentinianos 31.3

3

Et hic erit in scripturis sponsus et sponsa, et sponsale Pleroma. Credas enim, ubi de loco in locum transmigratur, leges quoque Julias intervenire, sicut et coenam.

PL 2, 586B

そしてここに、聖典の中では花婿と花嫁、そして婚礼のプレーローマということになる。実に、場から場へと移り住むというのなら、婚宴と同様、ユリア法までも介入してくると、お前は信じることだろう。

Adversus Valentinianos 31.4

4

Et Demiurgus tunc de hebdomade sub coelesti in superiora mutabit, in vacuum jam coenaculum matris, sciens jam nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.

PL 2, 586B

そしてデーミウールゴスはそのとき、天の下なるヘブドマスから、より高き所へと移る――母のもはや空になった階上の間へ、今や知りながらも彼女を見ることのないままに。なぜなら、もしそうであったなら、彼は終始知らずにいることを望んだはずだからである。