キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De lapsis

Caput V 第V章

Cyprian of Carthage · De lapsis · PL 4, 468B · 2 sectiones

De lapsis 5.1

1

Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit lucis et luminis unde divina praecepta perspici possint.

PL 4, 468B

しかし、最愛の兄弟たちよ、真理の理を顧みなければならない。仇なす迫害の闇に満ちた暗黒が、心と感覚とを盲目にしてしまい、神の教えを見きわめうる光と輝きが何一つ残らないほどであってはならない。

De lapsis 5.2

2

Si cladis causa cognoscitur, et medela vulneris invenitur. Dominus probari familiam suam voluit; et quia traditam nobis divinitus disciplinam pax longa corruperat, jacentem fidem et pene, ut ita dixerim, dormientem censura coelestis erexit; cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio videretur.

PL 4, 468B

災いの因が知られるならば、傷の癒やしもまた見出される。主は御自身の家族が試されることを望まれた。そして、神より我々に伝えられた規律を、長く続いた和解が腐敗させていたので、天来の譴責は、横たわり、いわば眠り込んでいたと言ってよい信仰を奮い立たせた。我々は己の罪ゆえにそれ以上のものを受けて当然であったのに、この上なく慈しみ深い主はすべてをよく計らわれ、なされたことすべてが、迫害というよりもむしろ試練と見えるほどにされたのである。