De lapsis 20.1
In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negaverit, et ego negabo eum (Luc. XII, 8) . Si negantem non negat, nec confitentem confitetur.
PL 4, 482B福音書において主はこう言われる。『私を人々の前で告白する者を、私も天におられる私の父の前で告白しよう。しかし私を否む者を、私も否もう』(ルカ12:8)。もし否む者を否まないのであれば、告白する者を告白することもない。
De lapsis 20.2
Non potest Evangelium in parte consistere et in parte nutare: aut utrumque oportet valeat, aut utrumque vim veritatis amittat: si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium virtutis accipient.
PL 4, 482B福音は一部において成り立ち、一部において揺らぐということはできない。両方とも効力を持つべきか、さもなくば両方とも真理としての力を失うかのいずれかである。もし否んだ者たちが罪に問われることがないのなら、告白した者たちもその力に対する報いを受けることはないであろう。
De lapsis 20.3
Porro, si fides quae vicerit coronatur, necesse est ut victa perfidia puniatur. Ita martyres, aut nihil possunt si Evangelium solvi potest, aut si Evangelium non potest solvi, contra Evangelium facere non possunt qui de Evangelio martyres fiunt.
PL 4, 483Aしかも、勝ち得た信仰が冠を受けるのであれば、敗れた不信仰が罰せられるのは必然である。こうして殉教者たちは、福音が破棄されうるのであれば何の力も持たず、福音が破棄されえないのであれば、福音によって殉教者となった彼らが福音に反することを行うことはできない。
De lapsis 20.4
Nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et coronas. Manet incorruptae fidei robur incolume; nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest, cujus et spes et fides et virtus et gloria omnis in Christo est.
PL 4, 483A最愛の兄弟たちよ、誰ひとりとして、誰ひとりとして殉教者たちの尊厳を貶めてはならない。誰ひとりとして彼らの栄光と冠を打ち壊してはならない。汚れなき信仰の力は損なわれることなく留まる。その希望も信仰も力も栄光もすべてキリストのうちにある者が、キリストに反することを言うことも行うこともできはしない。
De lapsis 20.5
Ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt.
PL 4, 483A神の命令をまさに実行した当人たちが、司教たちによって神の命令に反することがなされるよう仕向ける者となることはできない。
De lapsis 20.6
An quisquam major Deo aut divina bonitate clementior, qui aut infectum velit quod passus est Deus fieri, aut quasi illi minus potestatis ad protegendam Ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse servari?
PL 4, 483Aあるいは、誰かが神よりも偉大であり、神の慈しみよりも寛容であって、神が起こるにまかせられたことをなかったことにしたいと望むか、あるいはまるで神に自らの教会を守るだけの力が足りなかったかのように、その者自身の助けによって我々が救われうると考える者があるだろうか。