キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De lapsis

Caput XXIII 第XXIII章

Cyprian of Carthage · De lapsis · PL 4, 484A · 3 sectiones

De lapsis 23.1

1

Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non vident quod ostendimus? quid perculsa et alienata mens remedia vitalia non percipit quae de Scripturis coelestibus et discimus et docemus?

PL 4, 484A

むしろ我々が語ることを受け入れ、認めるがよい。聞こえぬ耳は、我々が勧める救いの教えをなぜ聞かないのか。見えぬ目は、我々が示す悔悛への道をなぜ見ないのか。打ちのめされ我を失った心は、我々が天の聖典から学び、また教える命の治療法をなぜ受け入れないのか。

De lapsis 23.2

2

Aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, vel praesentibus terreantur. Ecce eorum qui negaverunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus? Nec hic esse sine poena possunt, quamvis necdum dies venerit poenae.

PL 4, 484B

あるいは、ある者たちが来るべきことを信じがたく思うのであれば、せめて目の前にあることに脅かされるがよい。見よ、否んだ者たちがどのような刑罰を受けているのを我々は目にしていることか。彼らのどのような痛ましい最期を我々は嘆いていることか。刑罰の日がいまだ来ていないとはいえ、彼らはこの世にあってすら刑罰を免れてはいられない。

De lapsis 23.3

3

Plectuntur interim quidam, quo caeteri corrigantur. Exempla sunt omnium tormenta paucorum.

PL 4, 484B

さしあたり、ある者たちは罰せられている。それは他の者たちが正されるためである。少数の者への責め苦は、すべての者への実例である。