De lapsis 1.1
PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divina securitas nostra reparata est.
PL 4, 463D見よ、最愛の兄弟たちよ、和解が教会に返された。つい先頃まで、信じない者や不実な者たちには不可能とさえ思われていた難事ではあったが、神の助けと報復とによって我々の安全は取り戻された。
De lapsis 1.2
In laetitiam mentes redeunt, et, tempestate pressurae ac nube discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, et beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamvis agere gratias nostra vox nec in persecutione cessaverit.
PL 4, 463D心は喜びへと立ち返り、圧迫という嵐と雲とが払われて、静けさと晴朗とが輝き出た。神には讃美を捧げ、その恩恵と賜物とは感謝とともに讃えられねばならない。もっとも、我々の声は迫害のさなかにあってすら感謝することをやめはしなかったが。
De lapsis 1.3
Neque enim tantum inimico licere potest ut non, qui Dominum toto corde et anima et virtute diligimus, benedictiones ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus.
PL 4, 465Cというのも、敵に許されうる力は、全き心と魂と力とをもって主を愛する我々が、常にどこにあっても主の祝福と讃美とを栄光とともに宣べ伝えるのを妨げるほどのものではあり得ないからである。
De lapsis 1.4
Exoptatus votis omnium dies venit, et, post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus eluxit.
PL 4, 466Aすべての者の願いに待ち望まれた日が来た。長い夜の恐ろしく忌まわしい闇の後に、世界は主の光に照らされて輝き出た。