De lapsis 19.1
Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande, et fecerunt sibi deos aureos; et nunc, si dimittis eis, delictum dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti.
PL 4, 481Bなぜなら、モーセもまた民の罪のために願い出たが、罪を犯した者たちのために願ったにもかかわらず、赦しを得ることはできなかったからである。彼は言う。『主よ、乞い願う。この民は大いなる罪を犯し、自分たちのために金の神々を造った。今、もし彼らをお赦しになるならば、その罪を赦したまえ。しかしそうでなければ、あなたが書き記された書から私を消し去りたまえ』と。
De lapsis 19.2
Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquerit ante me, deleam eum de libro meo (Exod. XXXII, 31) . Ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino, quod petiit impetrare non potuit, nec Dei indignantis offensam sua deprecatione placavit.
PL 4, 481Bすると主はモーセに言われた。『もし誰かが私に対して罪を犯したなら、私は彼を私の書から消し去ろう』(出エジプト記32:31)。神の友であり、しばしば主と顔と顔を合わせて語ったその人でさえ、願ったことを得ることができず、憤る神の怒りを自らの嘆願によって宥めることができなかった。
De lapsis 19.3
Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens: Prius quam te formarem in utero novi te, et prius quam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Hier. I, 5) .
PL 4, 481B神はエレミヤを誉め讃えてこう言われる。『私は汝を母の胎内に形づくる前から汝を知っていた。汝が胎から出る前に汝を聖別し、諸国民への預言者として汝を立てた』(エレミヤ1:5)。
De lapsis 19.4
Et eidem pro peccatis populi deprecanti frequentius et oranti, Noli, ait, orare pro populo hoc, et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore in quo invocabunt me, in tempore afflictionis suae (Hier. XI, 14) .
PL 4, 481Bそして、彼が民の罪のためにたびたび嘆願し祈っていたのに対して、主は言われた。『この民のために祈るな。彼らのために願い求めと祈りをもって求めるな。彼らが苦難のときに私を呼び求めても、私は聞き入れないからだ』(エレミヤ11:14)。
De lapsis 19.5
Quid vero justius Noe, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inventus est justus in terris?
PL 4, 482A地が罪で満ちていたとき、地上でただひとり義人と見出されたノアよりも義しい者が、いったい誰であろうか。
De lapsis 19.6
Quid gloriosius Daniele? quid illo ad facienda martyria in fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui toties et cum confligeret vicit, et cum vinceret supervixit?
PL 4, 482Aダニエルより栄えある者があろうか。殉教を成し遂げるにあたり、信仰の堅固さにおいて彼より力強く、神の寵愛において彼より幸いな者があろうか。彼はあれほど幾度も戦って勝ち、勝ちながらもなお生き延びたのである。
De lapsis 19.7
Quid Job in operibus promptius, in tentationibus fortius, in dolore patientius, in timore submissius, in fide verius? Nec his tamen, si rogarent, concessurum se Deus dixit.
PL 4, 482Aヨブより、行いにおいて敏活で、試練において強く、苦しみにおいて忍耐強く、恐れにおいて謙虚で、信仰において誠実な者があろうか。それでも神は、たとえ彼らが願おうとも、聞き入れはしないと言われた。
De lapsis 19.8
Cum propheta Ezechiel pro delicto populi deprecaretur, Terra, inquit, quaecumque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et obteram stabilimentum panis et immittam in eam famem, et auferam ab ea hominem et pecora.
PL 4, 482A預言者エゼキエルが民の罪のために嘆願していたとき、主は言われた。『いかなる地であれ、私に対して罪を犯し、咎を犯すならば、私はその上に手を伸ばし、パンの支えを打ち砕き、そこに飢饉を送り込み、そこから人と家畜を取り去るであろう。』
De lapsis 19.9
Etsi fuerint tres viri hi in medio ejus, Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 13) .
PL 4, 482B『たとえこの三人の男、ノア、ダニエル、ヨブがその地の中にいたとしても、彼らは息子たちも娘たちも救い出さず、ただ彼ら自身だけが救われるであろう』(エゼキエル14:13)。
De lapsis 19.10
Adeo non omne quod petitur in praejudicio petentis sed in dantis arbitrio est; nec quicquam sibi usurpat et vindicat humana sententia, nisi annuat et censura divina.
PL 4, 482Bかくして、求められることはすべて、求める者の予断にではなく、与える者の裁量にあるのである。神に由来する譴責の権能が是としないかぎり、人間の判断は何ものをも自らのものとして僭取し、主張することはない。