De lapsis 10.1
Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nascenti atque morienti non relinquenda quandoque patria et patrimonii sui facienda jactura est?
PL 4, 473Bああ痛ましいことに、これほどの凶行を弁解できるだけの正当な、重大な理由など何一つない。故郷は捨てられるべきであり、財産の喪失も甘んじて受けるべきであった。そもそも、生まれ、そして死んでいく者のうち、いつかは故郷を捨て、自分の財産の喪失を被ることにならぬ者が、一体誰であろうか。
De lapsis 10.2
Christus non relinquatur, salutis ac sedis aeternae jactura timeatur. Clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite tangere. Exite de medio ejus, separamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11) .
PL 4, 473Bキリストを見捨ててはならない。救いと永遠の座を失うことをこそ恐れるべきである。見よ、聖なる霊は預言者を通してこう叫んでいる。『去れ、去れ、そこから出て行け、穢れたものに触れるな。その中から出て行き、身を離せ、主の器を運ぶ者たちよ』(イザヤ52:11)と。
De lapsis 10.3
Et qui vasa sunt Domini ac templum Dei, ne immundum tangere et feralibus cibis pollui violarique cogantur, non exeunt de medio nec recedunt!
PL 4, 473Cしかるに、主の器であり神の神殿である者たちが、穢れたものに触れ、忌まわしい食物によって汚され冒されることを強いられまいとして、その中から出て行かず、退こうともしないとは。
De lapsis 10.4
Alibi quoque vox auditur e coelo, praemonens quid Dei servos facere conveniat dicens: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum ejus et ne perstringaris plagis ejus (Apoc. XVIII, 4) , Qui exit et cedit, delicti particeps non fit; plagis vero et ipse perstringitur qui socius criminis invenitur.
PL 4, 474Aまたほかの箇所でも、天からの声が聞こえ、神の僕たちがなすべきことをあらかじめ告げてこう言っている。『そこから出よ、我が民よ、彼女の罪に与る者とならぬように、彼女に下る災いに打たれぬように』(黙示録18:4)と。出て行き、退く者は罪に与ることがない。しかし罪の仲間と見なされる者は、自らも災いに打たれるのである。
De lapsis 10.5
Et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandavit, atque, ut id fieret, et docuit et fecit.
PL 4, 474Aそれゆえ主は、迫害のときには身を退け、逃れることを命じ、そのことが行われるようにと、自ら教え、また自ら行ったのである。
De lapsis 10.6
Nam, cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem negat, sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit, negaturus remansit.
PL 4, 474Aというのも、冠は神の思し召しによって降されるものであり、それを受け取るべき時が来なければ受け取ることはできないのだから、キリストのうちにとどまりながら、さしあたり身を退く者は、信仰を否んでいるのではなく、その時を待っているのである。しかし身を退かずに倒れた者は、まさに否むためにとどまったのである。