De lapsis 17.1
Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui peccata nostra portavit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris.
PL 4, 480A誰も自らを欺いてはならない。誰も自らを惑わしてはならない。ただ主のみが憐れむことがおできになる。ご自身に対して犯された罪への赦しを与えることがおできになるのは、我々の罪を担われ、我々のために苦しまれ、神が我々の罪のために引き渡された、かの方おひとりだけである。
De lapsis 17.2
Homo Deo esse non potest major; nec remittere aut donare indulgentia sua servus potest, quod in Dominum delicto graviore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen si nesciat esse praedictum: Maledictus homo qui spem habet in homine (Hier. XVII, 5) .
PL 4, 480A人は神より大いなる者ではありえない。僕が自らの寛恕によって、主に対してより重い罪によって犯されたことを赦し、あるいは免じることはできない。それゆえ、なお背教している者に、もしこう予告されていることを知らずにいるなら、この罪までもが加わることのないようにである。「人間に望みを置く人間は呪われている」(エレミヤ17:5)。
De lapsis 17.3
Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est, qui negantem negare se dixit, qui omne judicium de Patre solus accepit.
PL 4, 480B主に祈らねばならず、主は我々の償いによって宥められねばならない。主は、否む者については御自らも否むと言われた方であり、御父からすべての裁きをただひとりお受けになった方である。
De lapsis 17.4
Credimus quidem posse apud judicem plurimum martyrum merita et opera justorum, sed cum judicii dies venerit, cum, post occasum saeculi hujus et mundi, ante tribunal Christi populus ejus adstiterit.
PL 4, 480B我々は確かに、殉教者たちの功績と義人たちの行いが、裁く方のもとで大いに力を持ちうると信じている。しかし、審判の日が来て、この世とこの世界の終わりの後、キリストの法廷の前にその民が立ったときには——〔底本は cum 節のまま帰結節を欠いて章が閉じる。訳文も言い切らずに止めた〕