キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De lapsis

Caput XXXI 第XXXI章

Cyprian of Carthage · De lapsis · PL 4, 490B · 4 sectiones

De lapsis 31.1

1

Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieverunt.

PL 4, 490B

アナニア、アザリア、ミサエル、この輝かしく気高い若者たちは、燃え盛る炉の炎と業火のただ中にあってさえ、神への告白を行うことをやめなかった。

De lapsis 31.2

2

Bene sibi licet conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti, humilitatem tamen tenere et Domino satisfacere nec inter ipsa gloriosa virtutum suarum martyria destiterunt.

PL 4, 490B

自分に何ら疚しいところがなく、信仰と畏れの従順によってしばしば主の御心に適う功を得ていたにもかかわらず、彼らは、自分たちの徳のかの輝かしい証しのただ中にあってさえ、へりくだりを保ち主に償いをすることをやめなかった。

De lapsis 31.3

3

Loquitur Scriptura divina: Stans, inquit, Azarias precatus est, et aperuit os suum, et exomologesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis (Dan. III, 25) .

PL 4, 490B

神の聖典はこう語っている。「アザリアは立って祈り、口を開き、火の中で仲間たちと共に神への告白を行った」(ダニエル3:25)。

De lapsis 31.4

4

Daniel quoque, post fidei atque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa virtutes ac laudes suas saepe repetitam, jejuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco et in cinere volutatur, exomologesin faciens dolenter et dicens: Dominus Deus magnus et fortis et metuendus, qui servas testamentum tuum et miserationes eis qui te diligunt et conservant imperia tua; peccavimus, facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deseruimus praecepta tua et judicia tua; non audivimus verba puerorum tuorum Prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. Tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio (Dan. IX, 4-7) .

PL 4, 490B

ダニエルもまた、自分の信仰と無垢による幾重もの恩寵を受け、自分の徳と誉れに対する主の御顧みをたびたび重ねて受けていながら、なお断食によって神の御心を得ようと努め、粗布と灰にまみれ、悲しみながら神への告白を行い、こう言った。「主なる神、大いにして力強く、畏るべき方よ、あなたを愛しあなたの命令を守る者たちに対して、あなたの契約と憐れみを保たれる方よ。我々は罪を犯し、凶行をなし、不敬虔であり、背き、あなたの命令とあなたの裁きを見捨てました。我々は、あなたの僕である預言者たちが、あなたの名によって我々の王たちと、すべての国民と、全地に向かって語った言葉を聞き入れませんでした。主よ、正義はあなたにあり、我々には恥辱があります」(ダニエル9:4-7)。