キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De lapsis

Caput XXII 第XXII章

Cyprian of Carthage · De lapsis · PL 4, 483C · 4 sectiones

De lapsis 22.1

1

Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? Alta et erecta cervix nec quia cecidit inflexa est. Tumens animus et superbus nec quia victus est fractus est.

PL 4, 483C

恐れすら正すことができず、迫害そのものも改めることのなかった彼について、いかなる恐れが、いかなる信仰が彼のうちにあったと考えられようか、彼について何の良いことを思えるだろうか。高く反り返った首は、倒れてもなお屈することがなかった。驕り高ぶった心は、打ち負かされてもなお挫かれることがなかった。

De lapsis 22.2

2

Jacens stantibus et integris vulneratus miratur; et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat, aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. Atque, o tuam nimiam, furiose, dementiam!

PL 4, 484A

倒れた身でありながら、踏みとどまって傷を負わずにいる者たちを訝しみ、汚れた手で直ちに主の御体を受け取ることも、汚れた口で主の御血を飲むこともできないというので、瀆聖的にも司教たちに対して怒りを燃やす。ああ、狂った者よ、お前のあまりの狂気よ。

De lapsis 22.3

3

Irasceris ei qui abs te avertere iram Dei nititur; ei minaris qui pro te Domini misericordiam deprecatur, qui vulnus tuum sentit quod ipse non sentis, qui pro te lacrymas fundit, quas forsitan ipse non fundis.

PL 4, 484A

お前は、お前から神の怒りを逸らそうと努める者に対して怒り、お前のために主の慈しみを乞い願う者を脅す。その者は、お前自身が感じていないお前の傷を感じ、お前のために涙を流す——お前自身はおそらくその涙を流していないというのに。

De lapsis 22.4

4

Oneras adhuc crimen et cumulas; et cum sis ipse implacabilis ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum posse placari?

PL 4, 484A

お前はなお罪状を重ね、積み増している。お前自身が教会の長たちと神の司教たちに対して宥めがたい者でありながら、お前に対して主が宥められうると思うのか。