キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De lapsis

Caput XXV 第XXV章

Cyprian of Carthage · De lapsis · PL 4, 484C · 7 sectiones

De lapsis 25.1

1

Praesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam reliquerunt; relictam nutrix detulit ad magistratus.

PL 4, 484C

私自身がその場に居合わせ、証人として立ち会った出来事を聞くがよい。たまたま逃げていた両親は、慌てふためいて十分に考えることができぬまま、幼い娘を乳母の養育に委ねて残していった。残された娘を、乳母は当局のもとへ連れて行った。

De lapsis 25.2

2

Illi ei, apud idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. Recepit filiam postmodum mater.

PL 4, 485A

彼らは、民衆が押し寄せていた偶像のもとで、娘がまだその年齢のゆえに肉を食べることができなかったので、酒に混ぜたパンを与えた。それもまた、滅びゆく者たちの犠牲の残りものであった。その後、母親は娘を引き取った。

De lapsis 25.3

3

Sed facinus puella commissum tam loqui et indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit nec arcere. Ignoratione igitur obreptum est ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret.

PL 4, 485A

しかし娘は、犯された凶行について、先にそれを理解することも防ぐこともできなかったのと同様に、語り知らせることもできなかった。こうして知らぬ間に、我々が犠牲を捧げていたところへ、母親は娘を連れて入り込んでしまったのである。

De lapsis 25.4

4

Sed enim puella mixta cum sanctis, precis nostrae et orationis impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu coepit fluctuabunda jactari, et velut tortore cogente, quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur.

PL 4, 485A

しかし娘は、聖徒たちの中に交じり、我々の祈りと祈願とに耐えかね、あるときは泣き叫んで身を震わせ、あるときは心の激しい昂りに、波立つように揺さぶられ始めた。そして、まるで拷問する者に強いられているかのように、その幼く未熟な魂は、なしうる限りのしるしによって、なされたことについての認識を告白していた。

De lapsis 25.5

5

Ubi vero solemnibus adimpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit, et accipientibus caeteris locus ejus advenit, faciem suam parvula instinctu divinae majestatis avertere, os labiis obturantibus premere, calicem recusare.

PL 4, 485A

しかし、定めの式が執り行われて終わり、助祭が居合わせた者たちに聖杯を差し出し始め、他の者たちが受けている間に彼女の番が巡って来ると、幼い娘は神の威厳の促しによって顔を背け、唇で口を固く閉ざし、聖杯を拒んだ。

De lapsis 25.6

6

Perstitit tamen diaconus, et reluctanti licet de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus et vomitus. In corpore atque ore violato Eucharistia permanere non potuit. Sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis visceribus erupit.

PL 4, 485B

しかし助祭はなおも押し通し、娘が抗うのもかまわず聖杯の秘跡を注ぎ入れた。すると、しゃくり上げと嘔吐が続いた。汚された肉体と口の中に、聖体はとどまることができなかった。主の血によって聖化されたその飲み物は、汚れた内臓から噴き出した。

De lapsis 25.7

7

Tanta est potestas Domini, tanta majestas! Secreta tenebrarum sub ejus luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt.

PL 4, 486A

主の権力はかくも大きく、その威厳はかくも大きい。闇の秘密はその光のもとで暴かれた。隠された犯罪でさえも、神の司教を欺くことはなかった。