De lapsis 35.1
Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac dolentes peccata vestra perspicite, gravissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vindicantes.
PL 4, 492Aだが諸君は、最愛の兄弟たちよ——神への畏れがまっすぐに向けられ、たとえ没落のただ中に心が置かれていても、なお自らの犯した悪を忘れずにいる者たちよ——悔い、嘆きながら諸君の罪を見つめよ。良心のもっとも重い犯罪を認めよ。おのれの罪を悟るべく心の目を開け。主の慈しみに絶望することなく、さりとて赦しをすでに我がものとして求めることもせずに。
De lapsis 35.2
Deus, quantum patris pietate, indulgens semper et bonus est; tantum judicis majestate metuendus est. Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens et longa medicina non desit. Poenitentia crimine minor non sit.
PL 4, 492B神は、父としての慈愛によって常に寛容であり善きお方であるのと同じだけ、裁き主としての威厳によって畏れられるべきお方でもある。我々が大きく罪を犯したのと同じだけ、大きく嘆こう。深い傷には、行き届いた長い治療が欠けてはならない。悔悛は犯罪よりも小さくあってはならない。
De lapsis 35.3
Putasne tu Dominum cito posse placari, quem verbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrilega contagione violasti? putas facile eum misereri tui, quem tuum non esse dixisti?
PL 4, 492B偽りの言葉によって主を否み、家産をそれに優先させ、瀆聖的な汚れによってその神殿を穢しておきながら、お前は、主がたやすく宥められると思うのか。お前のものではないと言い放ったその方が、お前をたやすく憐れんでくださると思うのか。
De lapsis 35.4
Orare oportet impensius et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere, in cinere et cilicio et sordibus volutari, post indumentum Christi perditum nullum jam velle vestitum, post diaboli cibum malle jejunium, justis operibus incumbere, quibus peccata purgantur, eleemosynis frequenter insistere, quibus a morte animae liberantur.
PL 4, 492Bいっそう切実に祈り、願い求めねばならない。日を悲嘆のうちに過ごし、夜は寝ずの祈りと涙のうちに明かし、あらゆる時を涙にむせぶ嘆きに費やさねばならない。地に伏して離れず、灰と粗布と汚れのうちに転がらねばならない。キリストの衣を失った後には、もはやいかなる衣も望まず、悪魔の食を口にした後には、断食をこそ選ばねばならない。罪を清める正しき業に励み、魂を死から解き放つ施しをしばしば行わねばならない。
De lapsis 35.5
Quod adversarius auferebat Christus accipiat. Nec teneri jam nec amari patrimonium debet, quo quis et deceptus et victus est.
PL 4, 492C敵が奪い取っていたものを、今こそキリストが受け取られるがよい。人がそれによって欺かれ、打ち負かされた家産は、もはや保持されることも、愛されることもあってはならない。
De lapsis 35.6
Pro hoste vitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda possidentibus et veneno: ad hoc tantum profuerit quod remansit ut inde crimen et culpa redimatur.
PL 4, 493Aその財は、敵として避けられ、盗賊として逃れられ、剣や毒として、これを持つ者に恐れられねばならない。残ったものが役立つのはただ、それによって犯罪と咎とが贖われるという、この一事のためだけである。
De lapsis 35.7
Incunctanter et largiter fiat operatio, census omnis in medelam vulneris erogetur, opibus et facultatibus nostris qui de nobis judicaturus est Domino foeneretur. Sic sub Apostolis fides viguit: sic primus credentium populus Christi mandata servavit.
PL 4, 493Aためらうことなく、惜しみなく善き業をなすがよい。財産のすべてを傷の治療のために費やすがよい。我々について裁きを下されるであろう主に、我々の財貨と資産とを貸し与えるがよい。使徒たちのもとでは、信仰はかくして栄え、信じる者たちの最初の民は、かくしてキリストの命令を守ったのである。
De lapsis 35.8
Prompti erant, largi erant, distribuendum per Apostolos totum dabant, et non talia delicta redimebant.
PL 4, 493A彼らはためらわず、惜しみなく、使徒たちの手を通じて分配されるべきものとして、その全てを差し出した。しかも、これほどの罪を贖おうとしていたわけではなかったのである。