De lapsis 14.1
Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praevenit? Nec excusat oppressum necessitas criminis ubi crimen est voluntatis.
PL 4, 476Bしかし今、打ち負かされた者たちが示すことのできる傷とは何か。開いた内臓のどのような傷、四肢のどのような責め苦だというのか。そこでは、信仰が戦って倒れたのではなく、不信仰が戦いに先んじたのである。罪が意志によるものであるところでは、強いられたということは、圧迫された者を弁護しない。
De lapsis 14.2
Nec hoc ideo dico ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres ad precem satisfactionis instigem: nam, cum scriptum sit.
PL 4, 477A私がこう言うのは、兄弟たちの立場を重くするためではなく、むしろ兄弟たちを償いの祈りへと駆り立てるためである。なぜなら、こう記されているからである。
De lapsis 14.3
Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum turbant (Isa. III, 12) , qui peccantem blandimentis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat; nec comprimit delicta ille, sed nutrit.
PL 4, 477A「汝らを幸いだと言う者たちは、汝らを誤りへと追いやり、汝らの足の道を乱す」(イザヤ3:12)。罪を犯す者を媚びへつらいで撫でる者は、罪の火種を与える者であり、その者は罪を抑えるのではなく、養うのである。
De lapsis 14.4
At qui consiliis fortioribus redarguit simul atque instruit fratrem, promovet ad salutem. Quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo (Apoc. III, 19) . Sic oportet et Dei sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere, sed remediis salutaribus providere.
PL 4, 477Aだが、より強い勧告によって兄弟を戒めると同時に教え導く者は、その者を救いへと進ませる。「私が愛する者たちを、私は戒め懲らしめる」と主は言う(黙示録3:19)。同様に、神の司教も、人を欺く迎合によって欺くのではなく、救いに資する治療によって配慮しなければならない。
De lapsis 14.5
Imperitus est medicus qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus viscerum virus inclusum dum servat exaggerat. Aperiendum vulnus est et secandum, et, putraminibus amputatis, medela fortiore curandum.
PL 4, 477B手加減する手で傷の膨れた奥所に触れ、内臓の深い奥に閉じ込められた膿を、そのまま留め置くことでかえって増大させる医者は、未熟な医者である。傷は開かれ、切開されねばならず、腐った部分を切り取った上で、より強い治療によって治されねばならない。
De lapsis 14.6
Vociferetur et clamet licet et conqueratur aeger impatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit sanitatem.
PL 4, 477B病人が苦痛のあまり我慢できずに声を上げ、叫び、不平を言おうとも構わない。彼はのちに健やかさを感じたとき、感謝するであろう。