De lapsis 16.1
Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori ejus et sanguini, et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt.
PL 4, 479Aこれらすべてを蔑み、無視したまま、罪が償われる前に、罪の告白がなされる前に、司教の犠牲と手によって良心が清められる前に、憤り威嚇する主の御怒りが宥められる前に、主の御体と御血に暴力が加えられている。そして彼らは今や、主を否んだときよりも、手と口とによって、いっそう主に対して罪を犯しているのである。
De lapsis 16.2
Pacem putant esse quam quidam verbis fallacibus venditant. Non est pax illa, sed bellum; nec Ecclesiae jungitur qui ab Evangelio separatur. Quid injuriam beneficium vocant? quid impietatem vocabulo pietatis appellant?
PL 4, 479B彼らは、ある者たちが欺きの言葉で売りつけているものを和解だと思い込んでいる。それは和解ではなく、戦いである。福音から離れている者は、教会に結ばれてはいない。なぜ彼らは不正を恩恵と呼ぶのか。なぜ不敬を敬虔という名で呼ぶのか。
De lapsis 16.3
Quid eis qui flere jugiter et rogare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae lamentatione, communicare se simulant? Hoc sunt ejusmodi lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens vastitas, quod navigiis saeva tempestas.
PL 4, 479Bなぜ彼らは、絶えず泣き、自らの主に願い求めねばならぬはずの者たちに対して、悔悛の嘆きを断ち切ったうえで、自分たちが交わりにあずかっているかのように装うのか。そのような者たちこそ、この種の背教した者たちにとって、穀物にとっての雹、木々にとっての荒れた星、家畜にとっての疫病の惨禍、船にとっての激しい嵐にほかならない。
De lapsis 16.4
Solatium aeternae spei adimunt, arborem a radice subvertunt, sermone morbido ad lethale contagium serpunt, navem scopulis, ne in portum perveniat, illidunt. Non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nec communicationem tribuit, sed impedit ad salutem.
PL 4, 479B彼らは永遠の希望の慰めを奪い、木を根こそぎに倒し、病んだ言葉によって命取りの伝染へと這い広がらせ、船が港に着かぬよう岩礁に打ち当てて砕く。この安易さは和解を許すのではなく、それを奪い去るのであり、交わりを与えるのではなく、救いへの道を塞ぐのである。
De lapsis 16.5
Persecutio est haec alia et alia tentatio, per quam subtilis inimicus impugnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur pectorum gemitus, statuatur fletus oculorum, nec Dominum, graviter offensum, longa et plena poenitentia deprecetur, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5) .
PL 4, 479Cこれは別の迫害であり、また別の試練である。これによって狡猾な敵は、なお背教した者たちを打ち破ろうとして、人知れぬ荒廃をもって忍び寄る。それは、嘆きが静まり、苦痛が黙し、罪の記憶が消え去り、胸のうめきが押しとどめられ、目の涙が止められ、甚だしく怒らせてしまった主に、長く十全な悔悛によって嘆願することがないようにするためである。こう記されているとおりである。「汝がどこから落ちたかを思い出し、悔悛せよ」(黙示録2:5)。