De lapsis 27.1
Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam polluerunt. Et illa professio denegantis contestatio est christiani quod fuerat abnuentis.
PL 4, 487B忌まわしい犠牲によって手を汚さなかったとしても、証明書によって良心を汚した者たちは、それゆえ悔悛を行わずにすまそうと自らを慰めてはならない。否む者のその申告こそは、キリスト教徒が、かつての自分であったものを拒んでいることの証しなのである。
De lapsis 27.2
Fecisse se dixit quidquid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit, Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 24) , servivit saeculari domino qui obtemperavit ejus edicto; magis obaudivit humano imperio quam Deo.
PL 4, 487B彼は、他の者が行うことによって犯したことを、自分も行ったと述べたのである。「汝らは二人の主に仕えることはできない」(マタイ6:24)と書かれているのに、この世の主の勅令に従った者は、その主に仕えたのである。彼は神よりも人間の命令に、より強く従ったのだ。
De lapsis 27.3
Viderit an minore vel dedecore vel crimine apud homines publicaverit quod admisit. Deum tamen judicem fugere et vitare non poterit, cum dicat Spiritus sanctus in Psalmis: Quod est imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16) .
PL 4, 487Bより軽い恥辱や罪によって、自らが犯したことを人々の前で公にしたかどうか、それは彼自身の考えることである。しかし彼は、裁き主なる神から逃れることも、それを避けることもできないであろう。聖なる霊が詩篇の中でこう語っているとおりである。「わたしの未熟なものをあなたの目は見ておられた。あなたの書物にはすべてが記される」(詩篇138:16)。
De lapsis 27.4
Et iterum: Homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XVI, 7) . Ipse quoque Dominus praemoneat et praestruat dicens: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23) . Perspicit ille abdita, et secreta atque occulta considerat.
PL 4, 487Bそしてまた、「人は顔を見るが、神は心を見る」(サムエル記上16:7)。主御自身もまた、こう仰せになって、あらかじめ戒め、あらかじめ備えさせてくださるがよい。「すべての教会は、わたしが腎と心とを探る者であることを知るであろう」(黙示録2:23)。あの方は隠されたことを見通し、秘め隠されたことを見極められる。
De lapsis 27.5
Nec Dei oculos potest aliquis evadere dicentis: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Hier. XXIII, 23) ?
PL 4, 488A神の目を逃れることのできる者はいない。神はこう仰せになる。「わたしは近くにいる神であって、遠くにいる神ではない。人が隠れた所に身を隠したとしても、わたしはその者を見ないであろうか。わたしは天と地とを満たしているではないか」(エレミヤ23:23)。
De lapsis 27.6
Videt ille corda et pectora singulorum, et judicaturus est, non tantum de factis, sed et de verbis et de cogitationibus nostris, omnium mentes voluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur.
PL 4, 488Aあの方は一人一人の心と胸の内を見ておられ、行いについてだけでなく、我々の言葉と思いについても裁かれるであろう。すべての者の思いと、なお閉ざされた胸の奥深くに秘められたままの意志とを、あの方は見通しておられる。