De lapsis 11.1
Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae velut compedes ligaverunt.
PL 4, 474A最愛の兄弟たちよ、真理は見て見ぬふりをされるべきではなく、我々の傷の実質と原因も隠されるべきではない。多くの者を欺いたのは、自分の財産への盲目的な愛であった。自分の財産があたかも足枷のように縛りつけていた者たちは、身を退く用意も身軽さも持てなかったのである。
De lapsis 11.2
Illa fuerunt remanentibus vincula, illae catenae quibus et virtus retardata est, et fides pressa, et mens vincta, et anima praeclusa, ut serpenti terram, secundum Dei sententiam, devoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent.
PL 4, 474Bそれらこそ、とどまった者たちを縛る足枷であり、鎖であった。その鎖によって、力は鈍らされ、信仰は押し潰され、心は縛られ、魂は閉ざされ、地上のものにしがみついていた者たちは、神の判決のとおり地を食らう蛇の餌食と糧となったのである。
De lapsis 11.3
Et idcirco Dominus, bonorum magister et praemonens in futurum: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. (Matth., XIX, 21) .
PL 4, 474Bそれゆえ主は、善を教える師として、来るべきことをあらかじめ告げてこう言われた。『もし完全な者になりたいなら、行って持ち物をすべて売り払い、貧しい者に与えよ。そうすれば天に宝を持つことになる。そして来て、私に従え』(マタイ19:21)と。
De lapsis 11.4
Si hoc divites facerent, per divitias suas non perirent; thesaurum in coelo reponentes, hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent.
PL 4, 474Bもし富める者たちがこれを行っていたなら、自分の富によって滅びることはなかったであろう。天に宝を蓄えていたなら、いま自分の内に敵を、家に潜む攻略者を持つこともなかったであろう。
De lapsis 11.5
Esset in coelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in coelo: nec vinci a saeculo posset qui unde vinceretur, in saeculo non haberet.
PL 4, 474Bもし宝が天にあったなら、心も、精神も、思いも天にあったであろう。この世に打ち負かされる元手を持たない者は、この世に打ち負かされることもありえないのだから。
De lapsis 11.6
Sequeretur Dominum solutus et liber, ut Apostoli et sub Apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt, qui, et rebus suis et parentibus derelictis, individuis Christo nexibus adhaeserunt.
PL 4, 474Cそうすれば、使徒たちが、また使徒たちの時代に多くの者が、そしてその後もしばしば少なからぬ者たちが行ったように、束縛を解かれ自由な身で主に従ったであろう。彼らは自分の財産も親族も捨てて、分かちがたい絆でキリストに結びついたのである。