キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De lapsis

Caput XXVI 第XXVI章

Cyprian of Carthage · De lapsis · PL 4, 486A · 8 sectiones

De lapsis 26.1

1

Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus constituta, sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum sed gladium sibi sumens, et velut quaedam venena lethalia intra fauces et pectus admittens, angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit.

PL 4, 486A

これは、自分の身に他人が犯した犯罪を語るには、まだ至らぬ年齢だった乳飲み子について起きたことである。しかし、年を重ねてより成熟した歳にあった女は、我々が犠牲を捧げていたところへ人知れず紛れ込み、食物ではなく剣を自ら取り、いわば致死の毒を喉と胸の中に受け入れた。そしてその後、彼女は息が詰まり、魂が煮えたぎるなかで締め付けられ始めた。

De lapsis 26.2

2

Et pressuram non jam persecutionis sed delicti sui passa, palpitans et tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen. Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem.

PL 4, 486A

そして、もはや迫害の苦しみではなく、自らの罪の苦しみを受け、彼女は動悸し、震えながら倒れた。隠し立てした良心の犯罪は、長く刑罰を免れることも、隠されたままであることもなかった。人を欺いた女は、神を復讐者として感じ取った。

De lapsis 26.3

3

Et cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum fuit, manibus indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet attingere.

PL 4, 486A

そして、ある女が、その中に主の聖なるものが納められていた自分の箱を、ふさわしからぬ手で開けようとしたところ、そこから火が立ち上り、彼女はそれに触れることを恐れて怯んだ。

De lapsis 26.4

4

Et quidem alius, quia et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato partem cum caeteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus invenit.

PL 4, 486B

そしてまた別の男は、自らも汚れた身でありながら、司教の執り行った犠牲の分け前を、他の者たちと共にあえて人知れず受け取ったために、主の聖なるものを食べることも触れることもできず、開いた両手に灰を持っているのに気づいたのである。

De lapsis 26.5

5

Documento unius ostensum est Dominum recedere cum negatur, nec immerentibus ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem sanctitate fugiente mutatur.

PL 4, 486B

この一つの実例によって示されたのは、主は否まれるとき退かれるということ、また、受けるにふさわしからぬ者たちには、受け取るものが救いに益することはないということである。聖性が逃れ去るとき、救いの恩寵は灰に変わるのだから。

De lapsis 26.6

6

Quam multi quotidie poenitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confitentes, immundis spiritibus adimplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur?

PL 4, 487A

日々、悔悛を行わず、自らの罪についての認識を告白しない者たちのうち、どれほど多くが汚れた霊に満たされていることか。どれほど多くが、心を失うほどの狂気にまで至り、錯乱の激しさに揺さぶられていることか。

De lapsis 26.7

7

Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam delictorum poena sit varia quam delinquentium multitudo numerosa. Unusquisque consideret, non quid alius passus sit, sed quid pati et ipse mereatur.

PL 4, 487A

一人一人の最期を辿る必要はない。世界のいたるところで様々な破滅が起きており、罪を犯す者の数が多いのと同じだけ、罪への刑罰も多様だからである。おのおのは、他の者が何を被ったかではなく、自分自身が何を被るに値するかを考えるべきである。

De lapsis 26.8

8

Nec evasisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quam sibi Dei judicis ira servavit.

PL 4, 487A

たとえ刑罰がさしあたり猶予されていようとも、逃れたと思ってはならない。裁く神の怒りが自分のために取っておいたものを、なおさら恐れなければならないのだから。