De lapsis 28.1
Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt, scientes scriptum esse: Deus non deridetur (Gal. VI, 7) .
PL 4, 488A実に、犠牲あるいは証明書のいかなる凶行にも縛られていないにもかかわらず、そのことをただ思っただけであるがゆえに、まさにそのことを神の司教たちの前で悲しみをもって率直に告白し、良心の告白を行い、自らの心の重荷を打ち明け、たとえ小さく軽い傷であっても救いの治療を求める者たちは、信仰においてどれほどまさり、畏れにおいてどれほど優れていることか。「神は侮られることはない」(ガラテヤ6:7)と書かれていることを知っているからである。
De lapsis 28.2
Derideri et circumveniri Deus non potest nec astutia aliqua fallente deludi. Plus immo delinquit qui secundum hominem Deum cogitans evadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit.
PL 4, 488B神は侮られることも欺かれることもできず、いかなる狡知によっても欺き惑わされることはない。それどころか、神を人間の尺度で考え、公然と犯罪に手を染めなければその犯罪の刑罰を免れると信じる者のほうが、いっそう罪を犯しているのである。
De lapsis 28.3
Christus in praeceptis suis dicit: Qui confusus me fuerit, confundet eum filius hominis (Marc. VIII, 38) . Et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur aut veretur? Quomodo potest esse cum Christo qui ad Christum pertinere aut erubescit aut metuit?
PL 4, 488Bキリストはその戒めの中でこう言われる。「わたしを恥じる者を、人の子もまた恥じるであろう」(マルコ8:38)。キリスト教徒であることを恥じ、あるいは恐れる者が、自分をキリスト教徒だと思っているだろうか。キリストに属することを恥じ、あるいは恐れる者が、どうしてキリストと共にあることができようか。
De lapsis 28.4
Minus plane peccaverit non videndo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando.
PL 4, 488B確かに、偶像を目にせず、取り囲んで嘲る民衆の目の前で信仰の聖性を汚さず、忌まわしい犠牲によって自らの手を汚さず、邪悪な食物によって口を穢さなかった者は、より軽く罪を犯したことになろう。
De lapsis 28.5
Hoc eo proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. Facilius potest ad veniam criminis pervenire. Non est tamen immunis a crimine.
PL 4, 489Aこれは、咎が軽くなるという点で益となるのであって、良心が無垢になるという点で益となるのではない。彼はより容易に犯罪の赦しに至ることができよう。しかし、犯罪を免れているわけではない。
De lapsis 28.6
Nec cesset in agenda poenitentia atque in Domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti videtur, in neglecta satisfactione cumuletur.
PL 4, 489A罪の性質において軽いと見えるものが、償いを怠ることによって積み重なることのないよう、悔悛を行い、主の慈しみを乞い求めることをやめてはならない。