キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De lapsis

Caput XXI 第XXI章

Cyprian of Carthage · De lapsis · PL 4, 483B · 4 sectiones

De lapsis 21.1

1

Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, quae loquitur dicens: Quis dedit in direptionem Jacob et Israel iis qui praedabantur illum? Nonne Deus, cui peccaverunt?

PL 4, 483B

これらのことが神の知らぬところで起こったのだとでも言うのなら、話は別である。これらすべてが神の許しなくして生じたのだとでも言うのなら、話は別である。だが、教えを受けぬ者たちを教え、忘れっぽい者たちを戒める神の聖典は、こう語って言うのである。『誰がヤコブを略奪に渡し、イスラエルを彼を略奪する者どもに渡したのか。彼らが罪を犯した神ではないか。』

De lapsis 21.2

2

Et noluerunt in viis ejus ambulare neque audire legem ejus: et superduxit super eos iram animationis suae (Isa. XLII, 24) . Et alibi testatur ac dicit: Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat, aut gravavit aurem ut non exaudiat?

PL 4, 483B

『そして彼らは主の道を歩もうとせず、その律法を聞こうともしなかった。それゆえ主は彼らの上にご自身の憤りの怒りを下された』(イザヤ42:24)。また他の箇所で聖典はこう証しして言う。『神の手は救うことができないほど弱いのか。それとも御耳は聞き入れられないほど重くなったのか。』

De lapsis 21.3

3

Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter delicta vestra avertit faciem a vobis ne misereatur (Isa. CIX, 1) . Delicta potius nostra reputemus, actus nostros et animi secreta revolventes, conscientiae merita ponderemus.

PL 4, 483B

『しかし汝らの罪が、汝らと神との間を隔て、汝らの咎のゆえに、神は汝らから御顔をそむけて憐れもうとされない』(イザヤ109:1)〔ミーニュの表示は109:1だが、イザヤ書に109章はなく、59章の言葉に当たる〕。むしろ我々自身の咎を思い、我々の行いと心の秘めごとを省みて、良心の値するところを量ろう。

  • イザヤ書に109章はない。罪が人と神との間を隔てるというこの言葉はイザヤ59章2節である。

De lapsis 21.4

4

Redeat in cor nostrum non ambulasse nos in viis Domini et abjecisse legem Dei, praecepta ejus et monita salutaria numquam servare voluisse.

PL 4, 483C

我々が主の道を歩まず、神の律法を投げ捨て、その戒めと救いをもたらす勧告を決して守ろうとしなかったということを、我々の心に呼び戻そう。