De lapsis 12.1
Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terrenis cupiditatibus degravantur?
PL 4, 475Aしかし、世襲財産の絆に捕らわれている者たちが、どうしてキリストに従うことができようか。地上の欲望に押しひしがれている者たちが、どうして天を目指し、崇高で高いものへと登ることができようか。
De lapsis 12.2
Possidere se credunt qui potius possidentur, census sui servi, nec ad pecuniam suam domini, sed magis pecuniae mancipati.
PL 4, 475A自分が所有していると信じている者たちは、実は所有されているのである。彼らは自分の財産の奴隷であり、自分の金銭の主人ではなく、むしろ金銭に売り渡された者である。
De lapsis 12.3
Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens: Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa inutilia et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.
PL 4, 475Aこの時代、こうした人々を使徒は名指してこう言っている。「富もうと欲する者たちは、誘惑と罠、そして人を破滅と滅亡に沈める、無益で有害な多くの欲望に陥る。
De lapsis 12.4
Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (I Tim., VI, 9) . Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris invitat?
PL 4, 475A貪欲はあらゆる悪の根である。これを求めて、ある者たちは信仰から迷い出て、多くの苦しみに自ら身を投じた」(1テモテ6:9)。しかし主は、家財を蔑むよう我々を招くのに、どのような報いをもってなさるのか。
De lapsis 12.5
Parva haec et exigua hujus temporis damna quibus mercedibus pensat? Nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Marc. X, 29) .
PL 4, 475Aこのわずかでちっぽけな、この時代における損失を、主はどのような報いで量るのか。「神の国のために家や畑、あるいは親や兄弟、妻や子を捨てて、この時代においてその七倍を受け取らず、来るべき世において永遠の生命を受け取らない者はいない」と主は言う(マルコ10:29)。
De lapsis 12.6
Quibus cognitis et de Domini pollicentis veritate compertis, non tantum timenda non est ejusmodi sed et optanda jactura, ipso denuo Domino praedicante et monente: Beati eritis cum persecuti vos fuerint, et separaverint vos et expulerint, et maledixerint nomini vestro ut nequam propter Filium hominis.
PL 4, 475Bこれらのことを知り、約束される主の真理を確かめたなら、この種の損失はもはや恐れるべきものではなく、むしろ望むべきものでさえある。主御自らが重ねてこう予告し、諭しておられる。「人の子のゆえに、人々が汝らを迫害し、汝らを引き離し、追い出し、汝らの名を悪しざまに罵るとき、汝らは幸いであろう。」
De lapsis 12.7
Gaudete in illa die et exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22) .
PL 4, 475B「汝らはその日に喜び躍れ。見よ、汝らの報いは天に大いにあるからである」(ルカ6:22)。
- ミーニュは6章22節と刷るが、「その日に喜び躍れ」はルカ6章23節である。