ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars III 第III部

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 107D · 12 sectiones

Libellus precum ad imperatores 3.0.1

1

Salve, Cynegi carissime nobis. Etsi nulla humanis pectoribus major quam divinae legis debet esse reverentia, nec adjici quidquam ad eamdem possit, cujus ambitiosa praestantia, mundi terraeque moderatrix, omne quod sub nobis esse voluit, favore omnipotentis Dei propitiata custodit: tamen per Faustinum et Marcellinum plenissimos fidei sacerdotes interpellata clementia nostra, veriti sumus, ne si per nos nihil fuisset responsum petentibus, nos videremur annuere iis, qui divinae legi cui servimus, contra propositum nostrum aliquid addidissent.

PL 13, 107D

キュネギウスよ、我々のいとも親しき者よ、健やかに。人の心にとって、神の法への畏敬にまさるものがあってはならず、それに何かを付け加えることもできない。その法の誉れある卓越は、世と地の統べ治め手として、全能の神の恵みに宥められ、我々のもとにあることを望んだものすべてを守っている。それでもなお、信仰に満ちた司祭ファウスティヌスとマルケリヌスを通じて我々の寛仁に訴えがなされたので、我々は恐れた。もし我々の側から請願者たちに何の返答もなされなかったなら、我々の仕える神の法に、我々の意図に反して何かを付け加えた者たちに、我々が同意していると見られるのではないか、と。

Libellus precum ad imperatores 3.0.2

2

Atque ideo ita utrumque moderamur, ut petitionem quae est oblata veneremur; fidei autem nihil ex nostro arbitrio optemus vel jubeamus adjungi.

PL 13, 108A

そこで我々は、両方をこのように調整する。提出された請願は尊重するが、信仰については、我々の判断から何かを付け加えることを望みも命じもしない。

Libellus precum ad imperatores 3.0.3

3

Nemo umquam tam profanae mentis fuit, qui cum sequi catholicos doctores deberet, quid sequendum sit doctoribus ipse constituat.

PL 13, 108A

公同の教師たちに従うべきであるのに、教師たちが何に従うべきかを自ら定めるほど、これほど冒瀆的な心の者は、いまだかつていなかった。

Libellus precum ad imperatores 3.0.4

4

Et sane probabilis et justa laudatio precum est, quae omnem prope seriem haereticae superstitionis, quae contraria est catholicae fidei, ordinemque complexa est. Nam et unde exorta, et quo provecta auctore fuisset aperuit.

PL 13, 108A

そして実に、請願の陳述は是認に値する正当なものである〔laudatio precum は「請願の陳述」と取った〕。請願は、公同の信仰に反する異端の迷信の、ほぼあらゆる系列と秩序を包含している。それがどこから生じ、いかなる創始者のもとで進んだかを明らかにしたからである。

Libellus precum ad imperatores 3.0.5

5

Quippe cum persuasu quorumdam, totius saeculi antiquitate mutata, acti pro fide in exsilium innocentes, vitam cum summa laude posuerunt.

PL 13, 108A

すなわち、ある者たちの説得により、全世の古来のものが改められ、信仰のために流刑に追いやられた無辜の者たちが、最高の称賛のうちに命を捧げたのである。

Libellus precum ad imperatores 3.0.6

6

Sed circa eos non est dilata ultio, qui insidiati bonis moribus et coelestibus institutis, paulisper ex contentione, non fide, sed factione, multorum mentes detestanda insinuatione perverterent.

PL 13, 108B

しかし、善き習いと天上の制度に罠を仕掛け、しばらくのあいだ争いによって、信仰ではなく党派心から、多くの者の心を忌まわしい吹き込みで曲げた者たちに対する報いは、遅らされなかった。

Libellus precum ad imperatores 3.0.7

7

Nam usque adeo omnipotentis Dei mota patientia est, ut poena quae criminosis post facta debetur, exemplo omnia ante facta sentirent.

PL 13, 108B

実に、全能の神の忍耐は、ついに動かされ、犯罪者たちに行為の後に課されるべき刑罰を、彼らは、すでに行われたすべてのことについて、先例によって思い知るほどであった〔omnia ante facta の取り方は定かでない〕。

Libellus precum ad imperatores 3.0.8

8

Sed ne hoc quidem facto converti ad praeceptum Dei flectique potuerunt: catholicos occultis molitionibus urgent, insequuntur, oppugnant.

PL 13, 108B

しかし、これが起きてもなお、彼らは神の命令へと向きを変えて従うことができなかった。彼らは公同の者たちを、ひそかな企てで責め立て、追い回し、攻撃する。

Libellus precum ad imperatores 3.0.9

9

Tanta perseverantia erroris est, ut cum aliis diversae observantiae sectatoribus quotidie peccare malint, quam cum catholicis recta sentire.

PL 13, 108B

誤りの固執はあまりに強く、彼らは、公同の者たちとともに正しく考えるよりも、異なる遵守に従うほかの者たちとともに日々罪を犯すほうを選ぶほどである。

Libellus precum ad imperatores 3.0.10

10

In quo petentium laudanda illatio est, qui communicantes Gregorio Hispaniensi et Heraclidae Orientali, sanctis sane ac laudabilibus episcopis, optant in fide catholica sine oppugnatione alicujus ac molestia vivere, nullisque appetentium insidiis circumventionibusque pulsari: quippe quibus placeat susceptam semel fidem omni cum religione servare.

PL 13, 108B

この点で、請願者たちの論の運びは称賛に値する。彼らは、ヒスパニアのグレゴリウスと東方のヘラクリダス——まことに聖なる称賛すべき司教たちである——と交わっており、だれからの攻撃も煩いもなく公同の信仰のうちに生きること、また、狙う者たちのいかなる罠や欺きにも突かれないことを望んでいる。彼らにとっては、いったん受けた信仰をあらゆる敬虔をもって守ることが喜ばしいからである。

Libellus precum ad imperatores 3.0.11

11

Sit itaque inviolatum quidquid esse meruit aeternum. Non conventio aliquid, non appetitio, non fraus attentet aliena. Utantur quo in loco voluerint proposito suo; utantur ad catholicam fidem amore divino.

PL 13, 108C

それゆえ、永遠であるに値したものは何であれ、損なわれざるものであれ。いかなる共謀も、いかなる貪欲も、いかなる他人の欺瞞も、これに手を出すことがあってはならない。彼らは、望むところどこでも自分たちの志を用いるがよい。神への愛により、公同の信仰に向けて用いるがよい。

Libellus precum ad imperatores 3.0.12

12

Cynegi, parens carissime et amantissime, sublimitas tua praeceptum nostrae serenitatis quo fidem catholicam omni favore veneramur, et sine qua salvi esse non possumus, ita jubeat custodiri, ut Gregorium et Heraclidam sacrae legis antistites, caeterosque eorum consimiles sacerdotes, qui se parili observantiae dederunt, ab improborum hominum atque haereticorum tueatur et defendat injuriis, sciantque cuncti id sedere animis nostris, ut cultores omnipotentis Dei non aliud nisi catholicos esse credamus.

PL 13, 108C

キュネギウスよ、いとも親しく、いとも愛する父よ、汝の高位は、我々の晴朗の命令——それによって我々はあらゆる好意をもって公同の信仰を敬い、それなくして我々は救われえない——を、次のように守らせるよう命じよ。すなわち、聖なる法の監督者であるグレゴリウスとヘラクリダス、および、彼らと同じような、同じ遵守に身を捧げたほかの司教たちを、不正な者たちと異端者たちの害から守り、防ぐこと。また、全能の神の礼拝者は公同の者以外ではないと我々が信じているという、この心の定めを、すべての者が知るように。