ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XXXIII 第II部 第XXXIII章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 105D · 7 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.33.1

1

Una, ut opinamur, haeresis apud Ariminum sub haeretico rege suscepta est, et nunc sub vobis piis catholicis imperatoribus tot haereses vindicantur, non minus impiae, quam est Arii impietas.

PL 13, 105D

我々の考えでは、ひとつの異端がアリミヌムで、異端の王のもとで受け入れられたが、今や、敬虔な公同の皇帝である諸君のもとで、これほど多くの異端が擁護されている。それらは、アレイオスの不敬に劣らず不敬である。

Libellus precum ad imperatores 2.33.2

2

Et cum adversus se libros vel epistolas singuli quique conseribant, tamen sibi omnes, vel ex directo, vel ex obliqua concatenatione communicant: inani studio philosophorum solis disputationibus litigantes, non ut Christiani ex devotione sacramenti, alter alterum velut impium devitantes; ut jam sicut in scholis ingenii videatur inter eos esse certamen, non autem sacra defensio verae religionis: quandoquidem inter se sacramenta non separant, cum impiis sententiis ab invicem separentur.

PL 13, 105D

そして彼らは、一人ひとりが互いに対して書物や書簡を書いて対立しているのに、それでも全員が互いに、直接にせよ、迂回した連鎖によるにせよ、交わっている。哲学者たちのむなしい熱意で、ただ議論のうえで争うだけで、キリスト教徒として秘跡への献身から、互いを不敬の者として避けることはしない。そのため、彼らのあいだには、学派での才知の競い合いのようなものがあるだけで、真の宗教の聖なる擁護があるとは見えない。互いに不敬な見解によって分かれているのに、秘跡においては互いを分けないからである。

Libellus precum ad imperatores 2.33.3

3

Hoc autem ideo faciunt, quia quidam eorum humanae gloriae, quidam vero avaritiae student: et inde est quod sibi invicem sub impia dissimulatione colludunt, ut nec possessiones perdant Ecclesiae, nec honores.

PL 13, 106A

これを彼らがするのは、彼らのうちのある者は人の栄光を、ある者は貪欲を求めるからである。だから彼らは、不敬な見て見ぬふりのもとで互いに馴れ合い、教会の所有地も名誉も失わないようにしている。

Libellus precum ad imperatores 2.33.4

4

Et interea, ut tot suas velent impietates, ad illusionem singulorum, veluti benignissimae mentis indicia praeferentes, aiunt ideo se etiam contraria sentientibus ecclesiasticae communionis consortio copulari, ne bonum pacis in Ecclesia pereat.

PL 13, 106A

そしてそのあいだ、これほど多くの自分たちの不敬を覆い隠すために、個々の者を欺くべく、あたかも最も寛大な心の証であるかのように掲げて、こう言う。反対のことを考える者たちとも教会の交わりの結びつきで結ばれるのは、教会における平和の善が失われないためだ、と。

Libellus precum ad imperatores 2.33.5

5

Quasi vero hujusmodi pax Christo Deo placeat, quae in ejus Ecclesiam tantas recipit impietates. Sed hoc qui ita putant, audiant descriptum: Et viam pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII, 3) .

PL 13, 106B

まるで、そのような平和が、その教会にこれほど多くの不敬を受け入れる平和が、キリストなる神に喜ばれるかのようである。だが、そう考える者たちは、書かれたものを聞くがよい。「彼らは平和の道を知らず、神への畏れは彼らの目の前にない」(詩篇13:3)。

Libellus precum ad imperatores 2.33.6

6

Sed apertius quoque et apud Hieremiam legimus de pace impia et iniqua, sicut exsequitur testimonium subjectum: A pusillo eorum usque ad magnum, cuncti perpetrarunt iniqua, a sacerdote usque ad pseudoprophetam, universi operati sunt falsa, et meditabantur obtritionem populi mei, pro nihilo constituentes et dicentes, Pax, pax, et ubi est pax (Jer., VI, 13) ?

PL 13, 106B

だが我々は、エレミヤにおいても、不敬で不正な平和について、よりはっきりと読む。付した証言が述べるとおりである。「彼らの小さい者から大きい者に至るまで、みな不正を行い、祭司から偽預言者に至るまで、みな偽りを行い、我が民の打ち砕かれることを思い巡らし、無に等しいと定めて、『平和、平和』と言う。平和はどこにあるのか」(エレミヤ6:13)。

Libellus precum ad imperatores 2.33.7

7

Et intendendum est quam atrocia de illis prosequatur, qui hac vanissima pace gloriantur. Sequitur enim: Confusi sunt quoniam defecerunt, et ne sic quidem confusionem sustinentes convenerunt, et ignominiam suam non cognoverunt. Propterea cadent in ruina sua, et in tempore visitationis infirmabuntur (Ibid., 15) .

PL 13, 106B

そして、このきわめて空しい平和を誇る者たちについて、どれほど残酷なことが続くかに注意しなければならない。続けてこうある。「彼らは離反したので辱められたが、このようにしても、辱めに耐えて集まることはなく、自らの恥辱を知らなかった。それゆえ彼らは自らの滅びのうちに倒れ、訪れの時に弱るであろう」(同15)。