ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XXVII 第II部 第XXVII章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 102A · 6 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.27.1

1

Advertite, quaesumus, piissimi imperatores et rectae fidei vindices, numquid pro tam impiis episcopis edicta proponitis, ut hi affligantur, qui ob meritum fidei et sanctissimae vitae, mundo ipso pretiosiores sunt?

PL 13, 102A

どうか留意せよ、いとも敬虔な皇帝たち、正しい信仰の擁護者たちよ。まさか諸君は、これほど不敬な司教たちのために勅令を公示して、信仰と最も聖なる生き方の功のゆえに世そのものよりも尊い者たちが苦しめられるようにしているのではあるまい。

Libellus precum ad imperatores 2.27.2

2

Credite, religiosissimi imperatores, beatum Heraclidam unum esse de illo numero sanctorum, de quibus refert Scriptura divina, dicens: Circuierunt in melotis et in caprinis pellibus, indigentes, in tribulationibus et doloribus afflicti, quorum non erat dignus mundus (Heb., XI, 37) .

PL 13, 102A

信じよ、いとも信心深き皇帝たちよ、祝福されたヘラクリダスは、神の聖書が語る聖なる者たちの数の一人であると。聖書はこう言う。「彼らは羊の皮、山羊の皮をまとって歩き回り、乏しく、苦難と痛みに悩まされた。世は彼らにふさわしくなかった」(ヘブライ11:37)。

Libellus precum ad imperatores 2.27.3

3

Quomodo enim beatus Heraclida non talis est, qui omnia saecularia respuens oblectamenta, per ipsas amaritudines confragosae vitae istius, aemulans dominica vestigia, nudus expeditusque virtutum iter salutare sectatur; qui sic pro divinae amore fidei conspirat, sicut et sanctos legimus conspirasse, nihil habens de saeculo, quam pro fide tribulationes et dolores, sic vivens, sic incedens, sicuti et illi sancti de quibus supra positum est testimonium?

PL 13, 102A

実際、祝福されたヘラクリダスは、そのような者ではないだろうか。彼はあらゆる世俗の楽しみを退け、この険しい生の苦さそのもののうちにあって、主の足跡を慕い、裸で身軽に、徳の救いの道を歩む。神の信仰への愛のために、我々が読む聖なる者たちが力を尽くしたのと同じように力を尽くし、世からは信仰のための苦難と痛みのほかには何も持たず、先に証言を挙げた聖なる者たちと同じように生き、同じように歩んでいる。

Libellus precum ad imperatores 2.27.4

4

Merito ergo et beatus Gregorius, caeterique sancti episcopi, sanctimoniae istius venerabili consortio, in malis afflictae Ecclesiae, velut divinis solatiis relevantur.

PL 13, 102B

それゆえ、祝福されたグレゴリウスやほかの聖なる司教たちも、この聖性の尊い交わりによって、苦しめられた教会の災いのただなかで、神の慰めに支えられるかのように力づけられるのは当然である。

Libellus precum ad imperatores 2.27.5

5

Non solum autem in tam venerabilem episcopum grassatus est Theodorus, sed et in ipsam sanctissimam plebem ejus, quae pro sincerissimi et fidelissimi sacerdotis doctrina et moribus instituta est.

PL 13, 102B

しかしテオドロスは、これほど尊い司教に対してのみならず、彼のいとも聖なる民にも暴れ回った。その民は、最も純粋で最も忠実な司教の教えと行いによって育てられたのである。

Libellus precum ad imperatores 2.27.6

6

Et longum est referri, quae contra pudorem propositumve sacrarum virginum molitus est, quarum monasteria pro merito sanctimoniae earum civitas ipsa veneratur. Sed et ipsos servos Dei aliquoties atrocibus afflixit injuriis, quos magis probaverat sanctiores. Sed quid mirum, si oves ut lupus affligeret, quarum bonum pastorem frequenter affligit?

PL 13, 102B

聖なる童貞女たちの慎みと志に反して彼が企てたことは、述べれば長い。彼女たちの修道院を、その聖性の功のゆえに市そのものが尊んでいる。さらに彼は、神のしもべたちそのものをも、しばしば残虐な侮辱で苦しめた。とりわけ聖なる者と見定めた者たちをである。だが、羊の善き牧者をしばしば苦しめる者が、羊を狼のように苦しめたとして、何の不思議があろうか。