Libellus precum ad imperatores 2.20.1
In Hispania Vincentius presbyter, verae fidei antistes, quas non atrocitates praevaricatorum passus est, eo quod nollet esse socius impiae praevaricationis illorum, eo quod beato Gregorio communicaret? illi, inquam, Gregorio, cujus supra ut potuimus fidem virtutemque retulimus.
PL 13, 97Bヒスパニアでは、真の信仰の監督者である司祭ウィンケンティウスが、背信者たちの不敬な背信の仲間になろうとせず、祝福されたグレゴリウスと交わっているという理由で、いかなる残虐を受けなかったことがあろうか。そのグレゴリウスとは、我々が先に、力の及ぶかぎりその信仰と力を述べた、あのグレゴリウスである。
Libellus precum ad imperatores 2.20.2
Contra quem primum quidem interpellarunt Baeticae provinciae consularem: tunc demum, sub specie intercessionis postulatae, ex aliis locis plebeia colligitur multitudo: et irruunt die dominica in ecclesiam, et Vincentium quidem non inveniunt, eo quod ipse praemonitus, etiam populo praedixerat ne illo die procederet, quando cum caede veniebant.
PL 13, 97B彼らは彼に対して、まずバエティカ州の総督に訴え出た。そのうえで、執り成しの請願を装って、ほかの土地から平民の群衆が集められ、主日に教会に押し入る。しかしウィンケンティウスは見つからない。彼自身が前もって警告を受けており、彼らが殺戮を企てて来るその日には出てこないようにと、民にも予告しておいたからである。
Libellus precum ad imperatores 2.20.3
Hoc enim putavit fieri melius, si irae locum daret. Sed illi qui ad caedem parati venerant, ne sine causa furor illorum venisse putaretur, certa Christo Deo devota ministeria quae illic inventa sunt, ita fustibus eliserunt, ut non multo post exspirarent.
PL 13, 97B怒りに場を譲るほうがよいと、彼は考えたのである。ところが、殺戮のために備えて来た者たちは、その怒りが理由なく来たものと思われぬように、そこで見いだされた、キリストなる神に献げられた何人かの奉仕者たちを、まもなく息絶えるほどに棍棒で打ちのめした。
Libellus precum ad imperatores 2.20.4
Sed quia plebs sancta Vincentii presbyteri magis eos precabantur post illas eorum caedes quae in Dominico factae sunt, egressi episcopi, ut plebs universa terreretur, ab ipsis principalibus incipiunt.
PL 13, 97Cしかし、司祭ウィンケンティウスの聖なる民が、主の聖所で行われた彼らのかの殺害ののち、いっそう彼らに嘆願していたので〔precabantur は「彼らに懇願した」とも「彼らのために祈った」とも読める。文意がやや不明で、前者と取った〕、司教たちは出てきて、民全体を震え上がらせるために、まず有力者たちから手を着ける。
Libellus precum ad imperatores 2.20.5
Denique postulant exhibitionem decurionum civitatis illius, ut includerentur in carcerem: ex quibus unus principalis patriae suae, eo quod fidem firmiter ut fidelis in Deo retineret, exsecrans labem praevaricationis, inter eos et ipse catenatus fame, frigore necatus est, cum gemitu et fletu illius provinciae quae honestam vitam ejus optime noverat.
PL 13, 97Cついに彼らは、かの市の市参事会員たちを出頭させて牢に入れることを要求する。そのうちの一人、郷里の有力者は、信仰者として神への信仰を堅く保ち、背信の汚れを忌み嫌っていたので、彼らのあいだで自らも鎖につながれ、飢えと寒さで殺された。その州は彼の立派な生涯をよく知っていたので、うめきと涙をもってこれを悼んだ。
Libellus precum ad imperatores 2.20.6
Egregii et catholici episcopi Luciosus et Hyginus hujus crudelitatis auctores fuerunt, et interea invaserunt quidem basilicam, sed fidem plebis invadere non potuerunt.
PL 13, 97Cすぐれた公同の司教たち〔「すぐれた」「公同の」は皮肉である〕ルキオススとヒュギヌスが、この残酷を引き起こした者たちであった。そのあいだに彼らは聖堂を奪ったが、民の信仰を奪うことはできなかった。
Libellus precum ad imperatores 2.20.7
Denique alibi in agello eadem plebs basilicam sibi fabricavit, ad quam cum sancto Vincentio conveniret. Sed satanas qui nusquam patitur Christum pie coli, inflammat eos, et iterum deposita postulatione ex diversis urbibus decurionum et plebeia multitudo colligitur.
PL 13, 97Dついに、別の場所の小さな畑に、同じ民が自分たちのために聖堂を建て、聖なるウィンケンティウスとともにそこに集まった。しかし、キリストが敬虔に拝されることを決して許さないサタンが、彼らを焚きつけ、再び請願が差し出されて〔deposita postulatione は「請願を取り下げて」とも読めるが、2.20.2 の「執り成しの請願を装って」に合わせ、請願を差し出してと取った〕、さまざまな都市から市参事会員たちと平民の群衆が集められる。
Libellus precum ad imperatores 2.20.8
Simul etiam et presbyteri ejus ad locum veniunt. Ecclesiae illius januas confringunt, diripientes inde quidquid ad sacra ministeria pertinebat.
PL 13, 97D同時に、彼の司祭たちもその場にやって来る〔「彼の」が誰を指すかは定かでない〕。その教会の戸を打ち破り、そこから聖なる務めに属するものをことごとく奪い取る。
Libellus precum ad imperatores 2.20.9
Et postremo, quod horroris est dicere, ad cumulum perpetrati sacrilegii, ipsum altare Dei, de Dominico sublatum, in templo sub pedibus idoli posuerunt.
PL 13, 97Dそして最後に、語るのも恐ろしいことだが、犯された瀆聖の仕上げとして、神の祭壇そのものを主の聖所から運び去り、神殿のなかの偶像の足もとに置いた。