ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XIX 第II部 第XIX章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 96D · 4 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.19.1

1

Sunt et alia multa simillima exempla. Quae quidem nos non ideo dicimus, quasi qui velimus alicujus sanguinem fundi. Absit hoc a votis nostris: hoc enim qui fieri cupit, exorbitat a legibus Christianis.

PL 13, 96D

ほかにも、きわめてよく似た例は多くある。我々がこれを述べるのは、誰かの血が流されることを望んでいるからではない。そのようなことは我々の願いから遠ざかれ。これを行うことを望む者は、キリスト教徒の法から外れているのである。

Libellus precum ad imperatores 2.19.2

2

Factum est quidem tunc, quia et illo tempore id ipsum divina lege fieri licebat, quando adhuc totum corporaliter agebatur, donec cresceret instructio spiritualis.

PL 13, 96D

たしかにそれは当時は行われた。その時代には、霊的な教えが成長するまで、すべてがなお身体のうえで行われていたので、同じことが神の法によって許されていたからである。

Libellus precum ad imperatores 2.19.3

3

Sed non, quia nunc non licet bonis et fidelibus falsorum sacerdotum sanguinem cupere, idcirco fideles falsis sacerdotibus addicendi sunt, ita ut gravissimis eorum persecutionibus affligantur.

PL 13, 97A

しかし、善良で信仰ある者たちが偽りの司教たちの血を望むことが今は許されないからといって、それゆえ信徒たちが偽りの司教たちに引き渡されてよい、すなわち彼らの最も重い迫害に苦しめられてよいということにはならない。

Libellus precum ad imperatores 2.19.4

4

Falsum videatur quod dicimus, si non variis in locis Ecclesiae fidelium sacerdotum alibi invasae, et alibi destructae sunt: si non interpellationibus illorum sancti quique comprehensi, et diu ad injurias inclusi, et postremo missi sunt in exsilium: si non etiam et caeteri quidam in carcere, alii autem tracti et caede multati animas reddiderunt, ob nullam aliam causam, quam quia metu divini judicii nolebant communicare cum perfidis vel sociis perfidorum.

PL 13, 97A

我々の言うことは偽りと見えるがよい、もし各地で、忠実な司教たちの諸教会があるところでは奪われ、あるところでは破壊されたのでなければ、もし彼らの訴えによって聖なる者たちがことごとく捕らえられ、長く侮辱のうちに監禁され、ついには流刑に送られたのでなければ、もしまた、ほかのある者たちが牢のなかで、さらにほかの者たちが引きずり出され殺害の刑に処せられて、魂を返したのでなければ。それは、神の裁きを恐れて、不信の者たち、あるいは不信の者たちの仲間と交わろうとしなかったという以外の、いかなる理由にもよらない。