ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput XXIX 第II部 第XXIX章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 103A · 8 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.29.1

1

Sed et apud Palaestinam in Eleutheropoli est sacra virgo Christi, nomine Hermione, generosis quidem edita natalibus, sed fide et sanctimonia multum facta generosior, ipsam virginitatem condecorans contemptu rerum saecularium et humanae gloriae, ad quam plerique affectant, etiam qui se saeculo et concupiscentiae carnis abrenuntiasse gloriantur.

PL 13, 103A

パレスチナのエレウテロポリスにも、キリストの聖なる童貞女がいる。名をヘルミオネという。高貴な生まれではあるが、信仰と聖性によってはるかに高貴になり、世俗のものと人間の栄光への軽蔑によって、童貞そのものを飾っている。その栄光を、世と肉の欲望を捨てたと誇る者たちのうちにすら、多くの者が求めているのである。

Libellus precum ad imperatores 2.29.2

2

Haec in quantum castimoniam corporis sacro rigore custodit, in tantum animae puritatem casta piae fidei observatione conservat: non haereticis, non praevaricatoribus communicans; eo quod intelligat corporis virginitatem nihil prodesse, nisi et integritatem animae sacra confessione tueatur, labem adulterinae communionis effugiens, et sectans salutaria sacramenta fidelium sacerdotum.

PL 13, 103B

彼女は、身体の貞潔を聖なる厳しさで守るのに応じて、魂の清さを、敬虔な信仰の貞潔な遵守によって保っている。異端者とも背信者とも交わらない。身体の童貞は、魂の完全さをも聖なる告白によって守らなければ何の益もないと、わきまえているからである。不貞の交わりの汚れを避け、忠実な司教たちの救いの秘跡に従っている。

Libellus precum ad imperatores 2.29.3

3

Denique supplicat religiosis litteris apud beatum Heraclidam, ut ejus sacris visitationibus juvaretur. Sed pro beato Heraclida sanctus Ephesius visitat, qui id temporis ob utilitates ecclesiasticas ad episcopum Heraclidam de urbe Roma venerat.

PL 13, 103B

ついに彼女は、敬虔な書簡によって祝福されたヘラクリダスに、その聖なる訪問によって助けられるよう願った。だがヘラクリダスに代わって、聖なるエフェシウスが訪れた。彼はそのころ、教会の用件のため、ローマの市から司教ヘラクリダスのもとへ来ていたのである。

Libellus precum ad imperatores 2.29.4

4

Hic est Ephesius, quem supra diximus illibatae plebi Romanae episcopum a constantissimo Taorgio episcopo ordinatum. Sed cum venisset Eleutheropolim, non solum Hermione cum suo sacro monasterio relevatur, sed et quidam fidelissimi servi Dei.

PL 13, 103B

これが、先に我々が、損なわれざるローマの民の司教として、最も毅然たる司教タオルギウス〔底本は Taorgio。2.23.3 と同じく他に知られぬ名で、綴りが崩れているのかもしれない〕によって叙階されたと述べたエフェシウスである。彼がエレウテロポリスに来ると、ヘルミオネとその聖なる修道院のみならず、神のきわめて忠実なしもべたちも力づけられた。

Libellus precum ad imperatores 2.29.5

5

Inter quos etiam nobilis domus religiosi ad fidem catholicam Severi ex tribunis, diu quidem non communicans haereticis et praevaricatoribus, sed nondum qui invenisset catholicorum sacram communionem.

PL 13, 103C

そのなかには、公同の信仰に篤い、元トリブヌスのセウェルスの高貴な家もあった。彼は長く異端者や背信者と交わらなかったが、公同の者たちの聖なる交わりをなお見いだしていなかったのである。

Libellus precum ad imperatores 2.29.6

6

Ubi autem vidit sanctum Ephesium, post multas examinationes probans eum catholicum, tradidit se ei in sacram communionem, beatum se judicans, quod domum suam ex insperato divina misericordia visitasset: tantam sancti sacerdotis adventu ductus in admirationem, non solum vitae ejus puritate, sed et quibusdam coelestibus documentis.

PL 13, 103C

しかし聖なるエフェシウスを見て、多くの吟味の末に彼が公同の者であると確かめると、彼は自らを彼に委ね、聖なる交わりに入った。思いがけなく神の慈しみが自分の家を訪れたことを、幸いと見なしたのである。聖なる司教の来訪に、その生き方の清さによるだけでなく、天上的ないくつかの教えによっても、大いに驚嘆へと導かれた。

Libellus precum ad imperatores 2.29.7

7

Est enim tantae fidei et sanctimoniae beatus Ephesius, ut quocumque perrexerit, eum gratia divina comitetur.

PL 13, 103D

祝福されたエフェシウスは、どこへ行こうとも神の恩寵が彼に伴うほどの信仰と聖性をもっているからである。

Libellus precum ad imperatores 2.29.8

8

Probavit hoc et plebs sancta apud Oxyrinchum, beato Heraclidae communicans, quae illum ob meritum divinae gratiae pia ejus dilectione constricta, ut quondam Asiani apostolum Paulum cum magno fletu deduxit proficiscentem.

PL 13, 103D

このことはオクシュリュンコスの聖なる民も確かめた。祝福されたヘラクリダスと交わる彼らは、神の恩寵の功のゆえに、彼への敬虔な愛に結ばれて、かつてアジアの人々が使徒パウロの旅立ちを大きな涙とともに見送ったように、彼を見送った。