ファウスティヌスとマルケリヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Libellus precum ad imperatores

Pars II, Caput III 第II部 第III章

Faustinus and Marcellinus · Libellus precum ad imperatores · PL 13, 84D · 8 sectiones

Libellus precum ad imperatores 2.3.1

1

Non latet mansuetudinem et devotam Deo religionem vestram, quam impia quamve pestifera sit haeresis Ariana, contra quam a patribus nostris apud Nicaeam speciali vigore conscriptum est: ita ut apostolicae fidei pia confessio servaretur, atque ipsius haereseos perpetua damnatione firmaretur, ne quis falli posset in posteris.

PL 13, 84D

アレイオス派の異端がいかに不敬で、いかに有害であるかは、神に献身した諸君の寛仁と敬虔の知らぬところではない。この異端に対しては、我々の父祖たちがニカイアで格別の力をもって書面を定めた。それは、使徒の信仰の敬虔な告白が守られ、この異端そのものへの永久の断罪によって固められて、後の世に誰も惑わされることのないようにするためであった。

Libellus precum ad imperatores 2.3.2

2

Sed Arius, ut cor Pharaonis, non credens divinam in se tunc datam fuisse sententiam, nescio qua ratione subripuit apud Constantinum, sperans quod ipsius suffragio specialium sacerdotum sententia rescissa, recipi posset in Ecclesiam.

PL 13, 84D

しかしアレイオスは、ファラオの心のように、そのとき自分に下された神の判決を信じようとせず、どういう手立てによってか、コンスタンティヌスのもとに忍び入って取り入った。コンスタンティヌスの後押しによって、特別に選ばれた司教たちの判決が破棄され、自分が教会に受け入れられうると望んだのである。

Libellus precum ad imperatores 2.3.3

3

Denique ipse Constantinus jusserat, ut ei sanctus ac beatae memoriae episcopus Alexander communicaret: non ille Alexander, qui fuit divinae fidei episcopus in Alexandria, qui et plenus sapientia et Spiritu sancto fervens, eumdem Arium primus et detexit et expulit, et in perpetuum damnavit; sed iste Alexander, qui in hac urbe Constantinopolitana fuit et ipse admirabilis episcopus.

PL 13, 85A

ついにはコンスタンティヌス自身が、聖なる、祝福された記憶の司教アレクサンドロスに、アレイオスと交わるよう命じた。それは、神の信仰の司教としてアレクサンドリアにいたあのアレクサンドロス――知恵に満ち、聖なる霊に燃えて、このアレイオスをまず見破って追放し、永久に断罪したあの人――ではなく、このコンスタンティノポリスの都にいた、この人もまた讃嘆すべき司教であるアレクサンドロスである。

Libellus precum ad imperatores 2.3.4

4

Qui cum videret quod Arius saeculi istius rege niteretur, exclamavit ex imo pectoris dolore, stans in loco sacrarii, ad Christum verum et sempiternum regem et Dominum omnium regum, ne illam labem in Ecclesiam pateretur intrare.

PL 13, 85A

彼は、アレイオスがこの世の王に頼っているのを見て、心の底からの痛みに叫び声をあげ、聖所の場に立って、まことの永遠の王、すべての王たちの主であるキリストに、あの汚れが教会に入るのを許さぬよう願った。

Libellus precum ad imperatores 2.3.5

5

Cujus oratio quam constans fuerit, quam fidelis, hinc probatum est, quod idem Arius, antequam intraret Ecclesiam, dedit poenas novas et gravissimas usque ad turpem interitum.

PL 13, 85A

その祈りがいかに堅く、いかに誠実であったかは、このアレイオスが教会に入る前に、新しい、きわめて重い罰を受け、恥ずべき最期に至ったことから証明された。

Libellus precum ad imperatores 2.3.6

6

Nam cum pridie quam se putavit sanctam Ecclesiam imperatoris auxilio homo impius intraturum, cum nihil languoris, nihil doloris in corpore pateretur, sed quod gravius est, solo animi morbo insanabiliter aegrotaret, humana consuetudine secessum petiit, atque illic cum sederet, gravissimo repente dolore cruciatus, omnia sua viscera, et ipsum cor quod erat thesaurus impietatis, effudit in stercora; atque ita, mirabile dictu, internis omnibus evacuatis attenuatus est, et ad momentum sicut luridati corporis tabe resolutus est, ut per angustias foraminis et sedilis totus ipse laberetur.

PL 13, 85B

というのは、この不敬の男が皇帝の助力によって聖なる教会に入ろうと思った、その前日、体には何の衰えも痛みも覚えなかったが、いっそう悪いことには、ただ魂の病によって癒えがたく病んでいた。彼は人の習いとして用を足しに退き、そこに座っていたとき、突然きわめて激しい痛みに苛まれ、自分の臓腑をことごとく、不敬の宝庫であった心臓そのものまでも、糞とともに流し出した。こうして――言うも不思議なことだが――内にあるものがすべて空になって痩せ細り、見る間に、土気色になった体が腐れ落ちたかのように溶け崩れて、穴のあいた座席の狭い隙間から全身が滑り落ちてしまった。

Libellus precum ad imperatores 2.3.7

7

Digna haec poena impio, digna haec mors turpis pestifero haeretico, atque de spiritu diaboli foetidissimis membris digna haec sepultura.

PL 13, 85B

この罰は不敬の者にふさわしく、この恥ずべき死は有害な異端者にふさわしく、悪魔の霊に属する、悪臭きわまる肢体にこの埋葬はふさわしい。

Libellus precum ad imperatores 2.3.8

8

Novo enim exemplo et cruciari debuit et perire, qui novas adversus unigenitum Filium Dei commentatus fuerat impietates, dicens eum non vere de patre natum: et quia erat quando non erat: et quia ex nihilo substitutus est, ne ejusdem substantiae et divinitatis et sempiternitatis et omnipotentiae, cujus et pater est, crederetur.

PL 13, 85B

新しい例によって苦しめられ、滅びるのが当然であった。神の独り子に対して新しい不敬を考え出し、子は父から真に生まれたのではない、子には存在しなかった時があった、無から造り立てられた、と言って、子が、父のもつのと同じ実体・神性・永遠性・全能性をもつと信じられないようにしたからである。