Libellus precum ad imperatores 2.7.1
Nonne gratum habere debuerunt, si tamen credebant futurum Dei judicium, omnia mala perpeti, quam esse venerabilis fidei proditores, cujus veritas sancti quoque Alexandri orationibus et Arii supplicio fuerat approbata? maxime cum et gloriosae passionis praecessisset exemplum, licet paucissimorum episcoporum, qui ne evangelicam apostolicamque fidem violarent, ne impiis acquiescerent, non exsilium, non supplicium, nec aliquam mortis atrocitatem recusarunt.
PL 13, 87C彼らは、神の裁きが来ると信じているのなら、あらゆる悪を耐え忍ぶことを、尊ぶべき信仰の裏切り者であることよりも、喜ぶべきではなかったか。この信仰の真理は、聖アレクサンドロスの祈りとアレイオスの刑罰によっても是認されていたのである。ましてや、栄光ある受難の手本が先立っていたのである。それはごく少数の司教たちのものではあったが、彼らは、福音と使徒の信仰を犯さぬために、不敬な者たちに屈せぬために、流刑も刑罰も、いかなる死の残酷さも拒まなかった。
Libellus precum ad imperatores 2.7.2
Denique ante synodum Ariminensem Paulinus de Treveris constantissimus episcopus datur in exsilium, piam fidem vindicans et exsecrans consortium Arianorum.
PL 13, 87Cたとえば、アリミヌム教会会議より前に、トリーアのパウリヌスは、いとも堅固な司教であったが、敬虔な信仰を擁護し、アレイオス派との交わりを呪ったために、流刑に処せられた。
Libellus precum ad imperatores 2.7.3
Sed et apostolicus vir Lucifer de Sardinia Caralitanae civitatis episcopus, ob hoc quod bene esset agnitus per contemptum saeculi, per studium sacrarum litterarum, per vitae puritatem, per constantiam fidei, per gratiam divinam, a Romana Ecclesia missus est legatus ad Constantium, et ob hoc quod fidem venerabilem vindicavit, quod detexit et convicit haereticos, ductus est in exsilium cum omni atrocitate injuriarum.
PL 13, 87Cまた、サルディニアのカラリスの都の司教である使徒的な人ルキフェルは、世俗への軽蔑により、聖なる書への熱意により、生の清らかさにより、信仰の堅固さにより、神的な恵みにより、よく知られていたので、ローマの教会から使節としてコンスタンティウスのもとへ遣わされた。そして尊ぶべき信仰を擁護し、異端者たちを見破って論破したために、あらゆる残虐な侮辱とともに流刑へ連れ去られた。
Libellus precum ad imperatores 2.7.4
Similiter et Eusebius a Vercellis, nec non et Dionysius Mediolanensium, Constantio regi primum familiaris, cum adhuc ignoraret eum fautorem esse haereticorum, postea tamen quam ei cognitum est et probatum, quod haereticos vindicaret, respuit regis impiam familiaritatem, malens exsilium, ne Christi Dei amicitiam perderet, ne sanctorum consortium non haberet.
PL 13, 87D同様に、ウェルケッラエのエウセビウスも、またミラノの人々の司教ディオニュシウスも、そうである。ディオニュシウスは初め王コンスタンティウスの親しい者であって、王が異端者たちの後援者であることをまだ知らなかった。しかしのちに、王が異端者たちを擁護していることを知り、確かめるに及んで、王の不敬な親交をはねつけ、流刑のほうを選んだ。それはキリストなる神の友誼を失わぬため、聖なる者たちとの交わりを欠かぬためであった。
Libellus precum ad imperatores 2.7.5
Sed et Rodanius mittitur in exsilium, necnon et Hilarius, qui et scripta contra haereticos et praevaricatores edidit: licet postea vero interruperit favens praevaricatoribus, ut non dicamus interim quia ubi et haereticis, in quos eloquentiae suae viribus peroraverat.
PL 13, 88Aまたロダニウスも流刑に送られ、ヒラリウスもそうである。彼は異端者と背信者に対する書物を著した。もっとも、のちには背信者たちに好意を寄せて、これを中断した。さしあたり、彼が雄弁の力をもって論難した当の異端者たちにまで好意を寄せた、とは我々は言わずにおく〔底本は ut non dicamus interim quia ubi et haereticis。ミーニュの脚注は、ubi et は fabit(favit の古い綴り)の崩れで、ut non dicamus interim quia favit haereticis と直せるとするマッツォキウスの説を挙げる(オックスフォード版の編者の別の復元案は採らないとする)。脚注に従った〕。
Libellus precum ad imperatores 2.7.6
Maximus quoque de Neapoli Campaniae, eo quod esset inhabili stomacho et corpore delicatior, primum quidem ut caderet diu afflictus injuriis, deinde ubi ob animi constantiam fideique virtutem, carnis infirmitate non vincitur, ductus est in exsilium, atque illic martyr in Domini pace requievit.
PL 13, 88Aカンパニアのネアポリスのマクシムスもそうである。彼は胃が弱く、体も繊細であったので、まず倒れるようにと長く虐待に苦しめられたが、魂の堅固さと信仰の力のために肉の弱さに打ち負かされぬとわかると、流刑へ連れ去られ、そこで殉教者として主の平和のうちに憩った。
Libellus precum ad imperatores 2.7.7
Sed et Rufinianus, mirae quidem simplicitatis, sed admirabilior in tuenda fide, effusione sui sanguinis praevenit exsilium.
PL 13, 88Bまたルフィニアヌスもそうである。彼はまことに驚くべき素朴さの人であったが、信仰を守ることにおいてはさらに讃嘆に値した。自分の血を流すことによって、流刑を先取りした。
Libellus precum ad imperatores 2.7.8
Denique cum pro fidei integritate persistit, hunc Epictetus, atrox ille et dirus de Centumcellis episcopus, ante rhedam suam currere coegit, et cum diu currit, sic in via ruptis vitalibus sanguinem fundens exspiravit.
PL 13, 88Bすなわち、信仰の完全さのために踏みとどまっていたところ、あの残忍で恐ろしいケントゥムケッラエの司教エピクテトスは、彼を自分の馬車の前を走らせた。彼は長く走り、ついに道の上で、内臓が裂けて血を流して息絶えた。
Libellus precum ad imperatores 2.7.9
Sciunt hoc Neapolitani in Campania, ubi reliquiae cruoris ejus in obsessis corporibus daemonia affligunt: pro gratia utique fidei illius, pro qua sanguinem fudit.
PL 13, 88Bカンパニアのネアポリスの人々はこのことを知っている。そこでは彼の血の遺物が、憑かれた体のなかの悪霊たちを苦しめるのである。それは、彼が血を流したその信仰の恵みのゆえにほかならない。
Libellus precum ad imperatores 2.7.10
Fuerunt et alii episcopi de Aegypto licet pauculi, quorum alii in fugam versi sunt, alii vero in exsilium dati, eo quod nollent cum episcopis impiis et crudelibus convenire.
PL 13, 88Bほかにもエジプトの司教たちがいた。数は少ないが、そのうちのある者は逃亡に追い込まれ、ある者は流刑に処せられた。不敬で残酷な司教たちと交わろうとしなかったためである。